037. IV. Béla király a tornuai (később apácza-somlyai) apáczák népeinek a királyi szerpénz felét elengedi. 1265. (october 14-ike előtt.)

Bela dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crowacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex Omnibus tam presentibus, quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod nos ad peticonem Sanctimonialium de Tornua nobis humiliter supplicancium misericorditer concessimus quod quandocunque per regnum nostrum collectam aliquam fecerimus, condicionales populi earumdem, videlicet pistores, pellipary, vinitores et uduornici nonnisi mediam collectam collectoribus nostris dare et soluere teneantur, nec ultra ipsam mediam collectam predicti condicionales alqualiter compellantur. Vt igitur predicta gracia per nos facta perpetuo perseueret, eisdem Sanctimonialibus presentes dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno domini Millesimo Dncentesimo Sexagesimo V°. Regni autem nostri anno tricesimo.

V. István királynak 1270. évi átiratából; l. alább.