032. A vasvári káptalan előtt Kepa, Seduni Potoz özvegye, férjének rokonaival nászhozománya dolgában egyezkedik. 1260.

Nos Capitulum ecclesie sancti Mychaelis cle Castroferreo notum facimus tenore presencium vniuersis Quod domina Kepa filia Cuk de Gueruzt relicta Potoz de Sedun. coram nobis constituta dotem suam et quitquid racione dotis posset exigi Alexandro filio Obulgani petro et Stephano filys Mixe et Buzad filio Eburgiun fratribus videlicet dicti Potoz in presenciarum positis ad plenum relaxauit et eo ydem Alexander petrus Stephanus et Buzad sustinuerunt ipsam dominam Kepam glorem eorum in domibus et possessionibus mariti sui usque ad obitum suum in pace et quiete permanere dantes eidem de rebus mariti sui expendendi et de duabus ancillis suis, persul et pentuka vocatis vendendi seu donandi cui et qualiter voluerit facultatem. Hoc tamen adiecto quod post obitum ipsius domine Kepa tam domus hedificia, quam possessiones prefati Potoz remanebunt in manus et proprietatem nobilium predictorum eorumve successorum Jure perpetuo pacifice possidende. vt Igitur hoc ratum et stabile in perpetuum perseueret ad peticionem parcium in testimonium rei geste presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Magistro Bonauentura preposito ecclesie nostre existente. Oliuerio Cantore Ombud Custode. pousa decano. Anno ab incarnacione domini M° CCmo Sexagesimo.

Ugyancsak a vasvári káptalannak 1353. évi jul. 15-én „Dominicus filius Sedun de Sedun” kérésére kiállított átiratából, melynek hártyára írott eredetijét a N. Muzeumban őrzik. Közli: Nagy Imre.