022. A nyitrai káptalan előtt Elefánti Leusták Olthuman nevű földjét Mihálynak Sáros vármegye főispánjának örök áron eladja. 1255. julius 23.

Uniuersis Xi fidelibus quibus presentes peruenerint. Nitriensis ecclesie capitulum oraciones in domino. Significamus uobis quod Leustasius filius cuiusdam Gunther nomine de uilla Elephanth uocata in nostri presencia constitutus; terram suam Olthuman nominatam, sitam iuxta fluuium Gron hereditariam, ut dicebat presente cognato suo Stephano de eadem uilla Elephant. pro se et fratribus suis Luca et Paulo ut asserebat ipso quoque consenciente et pro eisdem fratribus suis consensum prebente vendidit Michaeli comiti de Sarus pro uiginti quatuor marcis argenti ab eodem comite Michaele coram nobis plenarie perceptis iure perpetuo possidendam hoc modo quod si umquam aliqui ipsam terram a dicto comite repetere attemptauerint, idem Leustasius tam a suis cognatis omnibus quam eciam ab extraneis repetere uolentibus dictus uero Stephanus a fratribus suis nominatis expedire modis omnibus tenebuntur cedente eadem terra in ius perpetuum comitis supra dicti. Nos autem de consensu commetaneorum dicte terre cerciorari uolentes misimus unum ex nobis ad terram nominatam, qui ad nos rediens recitauit quod omnes commetanei Georgius scilicet abbas monasterii sancti Benedicti de Gron et monachus eius sacerdos Both pro toto conuentu illius loci ut astruebat et iobagiones eiusdem monasterii Iwanka uidelicet curialis comes Ledus et Chena ceterique coniobagiones eorum Item quidam pyuna nomine et cognati eius, iobagiones castri Borsiensis ad prefatam terram conuocati permiserunt eam predicto comiti cessante omni contradiccionis obstaculo pacifice conparandam ac iure perpetuo possidendam. Incuius rei testimonium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno gracie m°. cc°. quinquagesimo quinto. Datum decimo kalendas Augusti magistro Demetrio lectore ecclesie nostre existente.

Függő pecsét nyomaival, alúl cyrographummal; eredetije a gróf Batthyányak köpcsényi ltárában. Közli: Thallóczy Lajos.