021. IV. Béla király Szentkút, Merhart, Szombatfalva, Újfalva és Pincua birtokokat Dénes fiának Herrandnak adományozza. 1255. febr. 26.

Bela dei gracia hungarie Dalmacie Croacie Rame Seruie Gallicie Lodomerie Cumanieque Rex. Omnibus presentes litteras inspecturis. Salutem in omnium Saluatore. Nouit regalis culminis celsitudo. fideles suos condignis prosequi donatiuis, ut eorum mentes maioribus seruiciorum meritis implicemus. quibus ex plenitudine regalis gracie subuenimus. Ad vniuersorum igitur noticiam harum serie uolumus peruenire. quod cum Werenherth Canonicus ecclesie Jauriensis nos sibi dum uiueret adoptando de suis possessionibus participes effecisset, nobis quandam possessionem suam Scentcut nomine conferendo. Nos tamen qui fidelium nobis commodis uigilamus vt recompensacionem accipiant quam deuotis seruiciis meruerunt Herrandi filii Dyonisii Cognati eiusdem Werenharth fidelitatis opera attendentes, que nobis et corone ymo toti regno, in Austria, Stiria et Morauia exhibuit indefesse, variis se bellorum discriminibus uiriliter opponendo prefatam possessionem Scentkut cum quinque uillis contentis sub metis eisdem, Quarum nomina sunt Scentkut. Merharth. Sumbotfolua. Wyfolua et Pincua dicto Herrando et per eum suis heredibus heredumque successoribus, contulimus iure perpetuo possidendam. Malentes ob deuocionem testatoris, ut ipsius possessionis regressio ex liberalitate regia suum fieret in cognatum. quam alteri cuilibet qui extraneus a sua cognacione existeret regia traderet celsitudo. Vt igitur hec a nobis facta collacio robur optineat perpetue firmitatis, nec sub repente hominum malicia ullo umquam tempore valeat impugnari. ad eternam rei memoriam presentes litteras concessimus duplicis Sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Smaragdi albensis ecclesie Electi aule nostre vicecancellarii. Anno domini. Millesimo. Ducentesimo. quinquagesimo. quinto. quarto kalendas Marcy. Regni autem nostri anno vicesimo.

Sárga-fekete színű zsinóron függő töredezett kettős pecséttel. Eredetije a hédervári ltban, „Viczay rész,” fasc. 48. nro. 3. Közli: b. Radvánszky Béla.