012. Az esztergomi káptalan előtt Deodatus kanonok szerzett birtokait végrendeletileg rokonára Bugas comesre hagyja. 1245.

Nos capitulum ecclesie Strigoniensis memorie commendantes significamus tenore presencium quibus presentes ostenduntur vniuersis Quod constitutis coram nobis deodato presbitero canonico ecclesie sancti georgy ab una parte. Item comite Bugas proximo et consanguineo eiusdem de villa Sag ex altera ydem Deoditus presbiter sperans se propicius fore ad locum vniuerse carnis ingrediendi quam vitam huius seculi longius deducendi licet adhuc sospiracionem sui corporis senserit et compos sue mentis extiterit tamen inter cetera de aliquibus suis bonis testamentum uoluit ordinare ne post suum decessum discordia inter proximos suos oriatur. Hinc est igitur quod prescriptus deodatus presbiter quasdam terras suas precio sibi comparatas videlicet triginta iugera terrarum cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencys vniuersis quam (így) ab andrea filio dauc et fratribus suis in prioribus nostris literis nominatis de villa Sagisidoud pro duabus marcis argenti emerat, qua videlicet terra cuiusdam hominis nomine pouca sine herede decedentis condam extiterat, Item aliam terram XXV. iugera inse continentem quam a D.. snico de eadem similiter pro secunda dimidia marca emerat legauit, dedit, donauit et contulit ac cum omnibus instrumentis quibus mediantibus sibi comparauerat assignauit et statuit comiti Bugas fratri suo prescripto et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo possidendam tenendam et habendam nullo penitus contradictore existente ymo consencientibus et permittentibus omnibus proximis et cognatis eorundem in prioribus nostris literis quibus mediantibus predictas terras emit et comparauit nominatis saluo iure perpetuali. In cuius rey memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus literas pendentis sigilli nostri munimine confirmatas. datum per manus magistri Benedicti lectoris ecclesie Strigoniensis, anno domini M° cc° XXXXV.

Hártyaszalagon függő pecséttel, fölűl cyrographummal. Eredetije a gr. Batthyányak köpcsényi ltárában, fasc. 2. capsa 16. nr. 31. Közli: Károlyi Árpád.