008. IV. Béla király Balarad helység jövedelmeit a szombathelyi apáczáknak adományozza. Leupusdorf mellett, 1240. május 11.

Bela dei gracia hungarie. Dalmacie. Crhowacie. Rame. Seruie. Galicie. lodomerie. Cumanieque rex. Omnibus in xpo pie uiuentibus salutem in eo qui est salus omnium et vita quoniam ut ait apostolus omnes astabimus ante tribunal xpi, recepturi prout quisque gesserit in carne: idcirco nos oportet seminare in terris, que reddente domino cum multiplicato fructu colligere ualeamus in celis; hac igitur consideracione inducti Vniuersorum noticie presencium ac posterorum harum serie uolumus fieri manifestum, Quod nos saluti anime nostre inuigilare cupientes, diuini nominis interuentu, ad sustentacionem dilectarum in xpo sororum regulam et ordinem beati francisci profitencium, que in uilla de Zumbothel ad famulandum deo sunt collocate contulimus redditus ville de Balarad. quam nos a dilecta sorore nostra Constancia Regina Boemie illustri comparauimus, perpetuo ab eisdem recipiendos. omnia ea que ab ipsis nobis dari consueuerant eisdem amministrari facientes. Vt igitur hec nostra donacio nullis umquam temporibus ualeat in irritum reuocari, sed salua et inconcussa permaneat, presentes in perpetuam rei firmitatem concessimus litteras. duplicis sigilli nostri munimine perhempniter roboratas. Datum prope villam Theotonicorum de Leupusdorf Anno dominice incarnacionis Millesimo ducentesimo quadragesimo. V. Idus Maj, Regni autem nostri Anno Qvinto.

Sárga selyemszálakon függő csonka pecséttel. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Mon. Tyrn. 5. 1. Közli: Vincze Gábor.