007. A királyné tárnokmestere Péter előtt Scvmuro és Wasard gypolti lakosok kilencz hold földet a menekai határban a scyrchi egyház népeinek átengednek. 1238. (jun. 11.)

Petrus filius Gyl comes tauarnicorum Regine Hungarie. Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum presencium ac posterorum uolumus peruenire noticiam, quod populi Tauarnicorum regine Scvmuro videlicet et Wasard de uilla Gypolt, quosdam homines Chyyc, Zala, Theodorum et Felicem clericum de uilla Meneka populos ecclesie de Scyrch in presencia Nicolay comitis aule regie uice Judicis pro novem iugeribus terre traxerant in causam, sed antequam ad inuicem responderent abbas de Scyrch suas nobis litteras destinauit, postulans a nobis diligenter, ut illam causam, que uertebatur inter partes memoratas nos ipsi iudicaremus, et quicquid nos de illa causa faceremus, ipse ratum et firmum haberet. Nos igitur peticionibus illius fauorabiles adhibentes assensus, dictam causam ad nos recepimus discuciendam, utrique parti terminum responsionis festum sancti Barrabe apostoli assignando. Cum autem dictus terminus aduenisset, et utraque pars in nostra fuisset constituta presencia, memorati populi regine secum suos adduxerunt iobagiones; quibus cum nos responsum dare precepissemus, memorati iobagiones regine respondentes dixerunt, quod illa nouem iugera terre, que habetur in Meneka, quam populi regine requirebant, non esset terra populorum regine, sed esset terra Chyyc, Zala, Theodori et Felicis clerici in uilla Meneka existencium. Qui cum ita respondissent, interrogauimus eosdem populos regine, qui illam terram requirebant, si esset ita sicut illi asserebant; qui respondentes sunt confessi illam terram esse terram populorum supradictorum, et eis sicut primo habuerant, pacifice possidendam reliquerunt. Nos igitur illam restitucionem, ut rata et firma perseueret in posterum, litteris nostris et sigilli nostri munimine in perpetuum roborauimus. Actum Anno gracie M° CC° XXX° octavo.

Függő pecséttel. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Jes. Jaur. 30. 15. Közli: Vincze Gábor.