003. IX. Gergely pápa a cisterciek kedhelyi apátságát a szent szék ótalmába veszi, s javaiban megerősíti. 1236. május 26.

Gregorius episcopus seruus seruorum dei Dilectis filys Abbati et Conuentui de Monte sancte marie Cisterciensis ordinis Jeuriensis diocesis. salutem et apostolicam benediccionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit racionis ut id per sollicitudinem officy nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in domino fily uestris iustis postulaconibus grato concurrentes assensu. personas uestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que impresenciarum racionabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci sub beati petri et nostra proteccione suscipimus. Specialiter autem terras redditus possessiones ac alia bona uestra sicut ea iuste ac pacifice possidetis nobis et per uos monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre proteccionis et confirmacionis infringere 4uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotents dei et beatorum petri et pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Interamnis VII. Kal. Juny pontificatus nostri anno decimo.

Sárga-piros selyem szálakon függő ólompecséttel. Eredetije az orsz. ltár kincst. oszt. Eccl. 47. 49. Közli: Vincze Gábor.