555. Máté nádornak bizonyságlevele, hogy Gergely comes a neki eladott Stefand helység tárgyában Inkei Bothnak fiával egyezkedett. 1278.

Matheus Palatinus Comes Symigiensis, Supruniensis, de Banya, et Judex Cumanorum omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in salutis largitore. Quia temporis lubricitas theusararium memorie propter indiuiduorum corrupcionem non patitur in humano corpore perempnari: idcirco prudens antiquitas rerum gestarum seryem litterarum tenacitati consneuit commendare, ne de preteritis actibus ignara posteritas titubet aut uacillet. Ad uniuersorum igitur noticiam tenore presencium uolumus peruenire: quod Comite Gregorio filio Iharus ab una parte, Iuan et Joob filijs Booth de Inke ex altera constitutis coram nobis, idem Comes Gregorius exhibuit nobis patentes litteras domini Ladizlai incliti Regis Vngarie hanc formam continentes:

Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Vngarie stb. (következik IV. László királynak 1276-ki okmánya mint fentebb 553. szám alatt.)

Presertim hec eadem plenitudine littere patentes Petri tunc Palatini, Magistri Moys tunc Judicys Curie eiusdem Regis eodem modo nobis presentate continebant. Quibus perlectis et auditis, cum Iuan et Joob predicti fuissent per nos requisiti, non contradicentes, sed se noluntati Comitis Gregorij committentes, humillime eidem supplicando postularunt, ut eosdem in prefata terra sua, que taliter ab eysdem extitit alienata, in aliqua particula misericorditer participaret, ne penitus priuati uagari per aliena conareutur. Qui quidem Comes Gregorius ex innata sue nobilitatis misericordia inductus de iam dicta terra, que eidem iusto comparacionis titulo est deuoluta, unam particulam concessit. Cuius particule terre distinccio sic orditur: nam prima meta incipit iuxta aquam Inke ab aquillone prope viam, que ascendens per medium arborum prunellarum tendens de Inke per eandem viam que uadit ad Warazlou; ab hinc eciam eundo uersus aquillonem per eandem viam cadit in unam magnam uiam, que ueniet ad Beren; deinde flectitur uersus orientem eundo per eandem magnam viaul usque metas terre Warazlou; que vie separant et distingunt terram sepedictam vice metarum. Et prefatam terram a parte predictarum viarum ab oriente cum molendino iuxta primam metam constructo, dedit, donauit et concessit Iuan et Joob filijs Booth memoratis, ac Acha cognato eorundem pacifice possidendam; terra per predictam viam separata et distincta ab occidente Comiti Gregorio sepius nominato remanente. Preterea quedam particula terre eorundem circa villam Inke a parte meridionali, que inter terram Comitis Gregorij a parte orientali et inter terram Mychaelis ab occidente usque metas terre Tend, cessit similiter Comiti Gregorio iam notato. Ceterum annuentes, et extitit ordinatum; nam totam porcionem eorundem, quam habebant in villa Inke, cum omnibus utilitatibus suis et pertinencijs uniuersis, iobagionibus uidelicet, sicut ipsi possederunt, proprijs sessionibns eciam ipsorum, preter domos proprias, quas usque festum Beati Georgij deberent remouere, nichil in eadem villa eya permanente, reliquerunt eidem Comiti Gregorio, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus perpetuo et inreuocabiliter possidendas; super premissis singulorum (így) perpetuum silencium sibi et suis heredibus inponendo. Obligacione tali interserta, quod si quis ex ipsis uel eorum heredibus processu temporum super terra sepedicta attemptans uellet mouere materiam questionis aliqualem, eo facto sine strepitu cuiuslibet judicij dicta terra, que eys fuerat per predictum Comitem Gregorium concessa, eidem Comiti Gregorio uel suis heredibus remaneret ut primitus possidebatur. Nec hoc silencio pretermittimus, quod sepissime dictus Comes Gregorius, ut ea que misericorditer ordinauit et concessit, per se uel suos heredes nequeant attemptari uel eciam irritari, se et suos taliter obligauit, ut si ipse uel sui heredes super terra sepe dicta iuxta continenciam litterarum Regiarum ac Baronum premissorum materiam litis suscitaret contra filios Booth uel eorum heredes, ante litis ingressum quinquaginta marcas soluere teneatur. Vt igitur huius donacionis et ordinacionis seryes rata sit et inconcussa perseueret, ad instanciam parcium presentes litteras nostras concessimus nostri sigilli munimine roboratas. Anno Domini MşCCş septuagesimo octauo datum in villa Sybouch sabbato festiuitatem Omnium Sanctorum proxime precedente.

(Somogyvármegye törvényszékének 1318. »in octauis Beati Georgij martiris« kelt itéletéből; a budai kir. kamarai levéltárban.)