543. Keled szlavoniai al-bánnak Mosochana nevű földet tárgyazó itélete Junosa és Crachinus közt. 1234.

Keled Uice-Banus et Comes Zagrabiensis vniuersis ad quos presens scriptum peruenerit salutem in Domino. Nouerit omnium discrecio, quod Junosa accepto pristaldo Crachonum super quadam terra nomine Mosochana nostram traxit ad preseneiam. Partibus itaque coram nobis constitutis predictus Junosa proposuit, quod Crachonus memoratam tewam ui usurpasset; cam tamen sibi hereditario iure pertinere. Cumque super hoc diuersis modis hinc inde tractatum fuisset, nos cum alijs nobilibus terre, qui aderant, scilicet Petro, Jarozlao et alijs multis, probacionem indiximus hoc modo, ut ipse adhibitis secum quinque testibus idoneis, et preatito sacramento, que impetebatur sibi iustificaret. Termino itaque ad hoc deputato dictus Crachonus uiribus testimonij omnino deficiens adiudicatam sibi probacionem exhibere non potuit. Nos igitur ipsum conuictum esse decernentes iuxta iuris exigenciam, sepedictum actorem misimus in possessionem terre, quam racionabiliter optauerat. Deinde pristaldum nostrum nomine Vidomer sibi dedimus, qui presentibus uiciuis ipsam terram certis metarum differencijs circumquaque uallaret. Incipit enim meta ipsius terre ab aqua Mosochana, et ibi in rippa eiusdem aque est meta terrea in arboribus piri et gertanfa; inde tendit uersus meridiem per uiam que dicitur borchi; inde ad arborem tulfa, et ibi est meta terrea; inde ad arborem jelsa; inde ascendens ad montem, ubi est mete terrea; inde ad arborem tulfa; inde diuertens uersus occidentem conterminatur terre Petri Comitis; inde descendit per uallem, que dicitur Jazinue, ad aquam Mosochana; et inde per eandem aquam uenit ad primam metam. Et ne hoc quod per nos iustis modis diffinitum fuit, recidiue questionis scrupulo possit irritari nos in testimonium eiusdem facti dedimus presentem paginam nostri sigilli munimine consignatam. Acta sunt hec anno MşCCşXXXşIIIIş; Domino Colomano Rege et Duce Sclauonie, et Jula Bano existentibus.

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett. Közölte mélt. Várady József nyugalm. kir. udv. tanácsos úr.)