538. Törvénykezési okmány Uszlár nevű, föld tárgyában a Petróczi nemesek és a nyúlszigeti apáczazárda közt. Év nélkül.

Damus pro memoria, quod causam, quam in vicesimo secundo die residencie exercitus Christoforus, Petrus frater eiusdem, ac generaciones sue, nobiles de Petrwxy, ex quibus et pro quibus ijdem Christoforus et Petrus astiterunt, contra sorores de Insula Beate Virginis, pro quibus Comes St. officialis earundem astitit, super fato terre Vzlar uocate coram nobis habebant, ad quindenam Sancti Georgij duximus prorogandam, ut in ipso termino iuxta examen iudicij domini Regis et Baronum suorum ipsa causa decidatur; quia ambe partes super facto eiusdem terre exhibuerunt coram nobis priuilegia et monimenta sua, quibus inspectis non est uisum nobis, ut solus super eodem negocio iudicium faciamus; verum tamen partibus iniunximus, ut in predicta quindena Sancti Georgij ipsa priuilegia et munimenta exbibeant coram domino Rege et Barronibus occasione aliqua non obstante. Datum Bude quinto die post vicesimum secundum diem residencie exercitus.

(Eredetie bőrhártyán, a zárpecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)