536. Törvénykezési okmány Lok nevű föld tárgyában Herrand mester és a sági udvarnokok közt. Év nélkül.

Datur pro memoria, quod cum secundum continenciam litterarum nostrarum memorialium super terra Lok vocata inter Magistrum Herrandum es vna parte, Chening Comitem wduornicorum de Saag ac alios vduornicos de eadem causa fuisset ventilata, et ipsam terram eidem Magistro Herrando decreuissemus permanere, et in quindenis Apostolorum Petri et Pauli super facto ipsius terre predicti vduornici comparere debuissent, nouas metas super ipsa terra iuxta ueteres metas eleuando presentibus Herbordo Cumite filio Osl, Jordano Comite, et testimonio Capituli Castri Ferrei, in ipsis quindenis predicti vduornici non comparuerunt, ut assumpserant, nec metas erexerunt, sicut in litteris dicti Capituli uidimus contineri. Vnde decernimus, quod in quindenis Sancti Regis Stephani secundum continenciam earundem litterarum nostrarum partes presentibus ipsis nobilibus et testimonio Capituli predicti comparebunt super terra nominata, totum factum suplentes secundum continenciam litterarum nostrarum priorum prenotate. Et quia in ipsis quindenis Apostolorum Petri et Pauli predicti vduornici in ipsa terra non comparuerunt, ut assumpserant; decernimus ipsos vduornicos in iudicio, ut cum in octauis Beati Miehaelis Archangeli coram nobis comparuerint, soluant iudicium prenotatum, et seriem facti partes in litteris Capituli coram nobis exhibebunt. Nec in hoc pretermittimus, quod in octauis Sancti Jacobi Cristianus pro Magistro Herrando domino suo comparuit. Datum in Zalun feria tercia ante festum Sancti Laurencij.

Kivűl: Pro Magistro Herrando ad quindenas Sancti Regis.

(Eredetie bőrhártyán, a főmélt. herczeg Eszterházy család levéltárában.)