514. A szegszárdi konvent Archa nevű birtokának felerészét átengedte nemes jobbágyainak, Illés és Ivánkának. 1299.

Nos Andreas miseracione Diuina Abbas Saxardiensis et Conuentus loci eiusdem omnibus Christi fidelibus tam modernis quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in Domino. Quum rerum gestarum recordacio sub obliuionis cinere solet sepelirt: pulcra igitur inoleuit humani generis consuetudo, ut ea que aguntur in tempore, litterarum testimonio confirmentur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie litterarum volumus peruenire, quod nos quandam possessionem Monasterij Sancti Saluatoris Archa vocatam, pro debito sex marcarum, in quibus sex marcis Capitulo Albensi pro multis judicijs tenebantur, et aliunde, de substancijs et de bonis Ecclesie propter nostram paupertatem soluere non poteramus, venerabili patri domino J. Dei gracia Archiepiscopo Colocensi pro dictis sex marcis pignore obliganimus, simul cum nobilibus iobagionibus Esclesie, assumpto namque die, videlicet in die medij XL-me eandem possessionem Archa vocatam a predicto venerabili patre redimere nequiuimus, propter inopiam Ecclesie et nostram paupertatem Elias et Iwanca filij Wde nobiles iobagiones (Ecclesie) nostre de villa Bacha, dimidiam partem ipsius possessionis Archa vocate a prefato venerabili patte Archiepiscopo Colocensi cum tribus marcis (propri)a eorum pecunia in dicto die medij XL-me ex nostra permissione redemerunt, et nos eandem dimidiam partem ipsius possessionis Arca uocate, per predictos Eliam et Iwancam redemptam cum omnibus utilitatibus et pertinencijs, scilicet cum aqua, loco molendini, et alijs atinencijs eisdem Elie et Iwanca, et eorum heredibus heredumue suorum successoribus reliquimus, dedimus et contulimus pro eisdem tribus marcis, ex consensu fratrum nostrorum, et voluntate omnium nobilium iobagionum Ecclesie nostre perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam patiter et habendam, nullo ex ipsis jobagionibus Ecclesie contradicente. Hoc etiem adiecto, quod sessionem circa ecclesiam Beate Virginis in alia terre nostra Lothmar uocata eisdem Elie et Iwanca concessimus et dedimus. In cuius rei memoriam et perpetuam stabilitatem seu firmitatem presentes concessimus sigillorum nostrorum munimine roboratas. Actum anno Domini MşCCş nonagesimo nono. Johanne Decano, Jacobo Custode, et ceteris fratribus fideliter in Ecclesia Dei famulantibus. Andrea filio Haragus Comite existente, alio Andrea filio Boxa similiter Curiali Comite existente; Thoma filio Oncalev, Domiano, Comite Pousa de Apa, Comite Ambrosio de Iwan iobagionibus Ecclesie existentibus, et in presenciarum astantibus.

(Eredetie bőrhártyán, melynek két zöld selyemzsinóron függött pecsétje elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)