507. Az egri káptalannak bizonyságlevele, hogy Miklós Iriszlónak fia és érdektársai Morguna birtokukat eladták Aba nemzetségbeli Péter comesnek. 1299.

Ompibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod Nycolao filio Irizlai; item Melk, Ladizlao et Jacobo filijs Nused, qui pro se et pro Petro ac Stephano fratribus eorum comparuerunt ex vna parte; ab altera vero Comite Petro filio Georgij de genere Aba coram nobis personaliter constitutis; prefati Nycolaus et filij sui proposuerunt viua voce, quod quamdam terram eorum aquisitam Morguna vocatam in Comitatu de Sarus existentem ad se solos spectantem, cum vniuersis vtilitatibus et pertineucijs suis, sub eisdem certis metis et antiquis, quibus ipsi possederunt, vendidissent et tradidissent eydem Comiti Petro pro ducentis marcis argenti plene receptis ab eodem, sibi et suis heredibus, heredumque suorum successoribus perpetuo possidendam et habendam. Et Magister Dyonisius vterinus frater ipsina Nycolai pro se et pro Jacobo filio suo, item Synka filius Thome commetaneus eiusdem terre coram nobis personaliter constituti huic vendicioni et empcioni plenum consensum prebuerunt et assensum. Insuper obligauerunt se dicti Nycolaus et filii sui, ac predictos fratres eorundem, et heredes suos, predictum Comitem Petrum et heredes eiusdem vniuersos ab omnibus racione eiusdem terre inpetere nitentibus, preter Omodeum Palatinum, defendere et expedire proprijs laboribus eorum et expensis. In cuius rey testimonium ad instanciam parcium presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Presentibus tamen Magistro Johanne Lectore, Mykou Custode Bernaldo de Sumbun; Symone Noui Castri, Alberto de Borsua Archidiaconis, et aliis multis; anno Domini MşCCş no nagesimo nono. Regnante Andrea illustri Rege Hungarie; Gregorio Electo Strigoniensi, Johanne Archiepiscopo Colocensi; et domino nostro venerabili patre Andrea Dei gracia Episcopo Agriensi existentibus.

A B C

(Eredetie bőrhártyán, melynek barna-zöld selyemzsinóron függött pecsétje elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)