476. A pozsonyi káptalannak bizonyságlevele, hogy Sz. Györgyi Ábrahám és fia Tamás Billye nevű birtokot átengedték László, István fiának. 1296.

Nos Nicolaus de Gara Regni Hungarie Palatinus et Judex Cumanorum memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod in Congregacione nostra Generali Vniuersitati Nobilium Posoniensis et Mosoniensis Comitatuum feria sexta proxima ante festum Beate Margarete Virginis prope Ciuitatem Posoniensem celebrata nobilis domina Anna vocata, filia Farcasij fllij Tharo filij Ladislai filij Stephani de Alfalw alio nomine Arus, coniux vero Huanreh Teutonici de medio aliorum exurgendo, contra Petrum filium Georgij filij Jacobi filij prefati Stephani de eadem Alfalw proposuit eo modo, quomodo prefatus Petrus filius Georgij quandam possessionem Byllye vocatam Districtus Challokwz titulo empticio sibi pertinere debentem, teneret et vteretur; preterea de medietatibus possessionum Arus siue Vyfalw prescripte, ac Thykwd nominatarum, porcionibus videlicet prescripti Ladislai filij Stephani aui sui, ius suum quartale, eo quod ipsa annotato Huanreh Toutonico, homini ignobili et impossessionato nupta fuisset, cum possessione habere deberet stb. Vbi ipsa domina duas litteras prefati Capituli Posoniensis pviuilegiates demonstrauit. Quarum prima feria quarta proxima ante festum Natiuitatis Beati Johannis Baptiste in anno proxime transacto preteritum emanata, babens in se verbaliter transscriptiue tenorem litterarum aliarum eiusdem Capituli priuilegialium anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto in die Assumpcionis Virginis Gloriose exortarum per ipsum Capitulum ad mandatum Regium in eorum conseruatorio reinuentarum manifestabat, quod accedens ad ipsius Capituli Posoniensis presenciam Abram dictus Abichk vna cum Tboma filio suo de Sancto Georgio ab vna parte, ab altera vero Ladislaus filius Stephani de Challokwz, ijdem Abram et Thomas asseruissent oraculo viue vocis eorum quod quandam villam eorum Billie vocatam in Challokwz existentem iam dicto Ladislao pro suis seruicijs, et eciam pro eo, quod ipse eidem Abrae equum et arma militaria quinquaginta marcas valencia dedisset, in filios filiorum cum omnibus suis vtilitatibus perpetuo possidendam contulisset. Cuius quidem possessionis meta prima inciperet in Elehch ex meridionali parte; inde directe procedendo iret in Zakalos; et deinde pergeret ad occidentem in vnam villam Scauol vocatam, que esset Tauarnicorum, et ibi terminaretur stb. Datum vigesimo die Congregacionis nostre predicte in loco memorato anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo primo.

(Eredetie bőrhártyán a budai kir. kamarai levéltárban.)