475. A pozsonyi káptalannak bizonyságlevele, hogy Moyk és testvérei sárosi várjobbágyok örökbirtokuknak egy részét eladták Ovgeai Péter mesternek. 1296.

A B C

Nos Capitulum Ecclesie Posoniensis significamus vninersis quibus expedit per presentes, quod constitutis personaliter coram nobis Magistro Petro de Ovgea ab vna parte; Moyk, Moys, Beke filijs Ywanz, et Ywahun filio Ywahun jobagionibus Castri de Sorus ab altera; idem Moyk, Moys, Beke et Ywahun sunt confessi, quod partem terre ipsorum hereditariam in terra Sorus, sita iuxta aquam Baarus; que incipiendo ab eadem aqua tendunt versus plagam meridignalem, vna cum terris non arabilibus, scilicet pascuis pecorum, que adhuc non sunt diuisa, vendidissent Magistro Petro pro quinque marcis denariorum, in filios filiorum jure perpetuo possidendam. Quam summam pecunie Moyk, Moys, Beke et Ywahun predicti confessi sunt, se plenarie recepisse. Obligarunt eciam se Moyc, Moyk, Beke et Ywahun sepedicti, quod quicumque processu temporum Magistrum Petrum predictum racione terre predicte inpetere forsitan actemptaret; idem Moyk Moys, Beke et Ywahun eundem Magistrum Petrum expedire (így) proprijs laboribus et expensis. In cuius rei memoriam presentes dedimus litteras sigilli nostri munimine roboratas; anno Domini MşCCş nonagesimo sexto. Datum in dominica Contate.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét vörös selyemzsinóron függ a budai kir. kamarai levéltárban.)