474. A pécsi káptalannak bizonyságlevele, hogy Győri nemzetségbeli Konrád comes ugyanazon nemzetségbeli István comesnek Gyarmath helységet eladván, az erre vonatkozó okmányokat átadta. 1296.

Nos Capitulum Quinqueecclesiense memorie commendamus, quod nobilis vir Magister Corraldus filius Comitis Stephani de genere Jeury personaliter in nostri presencia comparendo quandam terram suam, seu quandam possessionem suam Yormoth uocatam in Comitatu Symigiensi existentem, Magistro Ders filio Deers de genere Jeury pro centum marcis veedicioni exponendo, prout in priuilegio nostro exinde confecto plenius continetur, ista instrumenta sua seu priuilegia, videlicet confecta super eadem terra Yormoth, unum par scilicet clare memorie domini Ladizlai Regis, aliud par vero Capituli Albensis Ecclesie, tercium par Conuentus Monasterij Waradiensis que ista fuerunt primo confecta; item quartum par priuilegij domine Ducisse tocius Sclauonie, et quintum par Comitis Ochuz Judicis Curie eiusdem, ipse Magister Corraldus dedit et reddidit predicto Magistro Deers coram nobis. Et quia ab omni impeticione racione huius terre Yormoth eundem Magistrum Deers et suos heredes tenebuntur expedire; pro eo ipse Magister Deers hec eadem priuilegia exhibere et presentare, quando cunque opus fuerit, pro eodem Magistro Corraldo debebit; prout eciam in predicto priuilegio nostro continetur. Datum in octauis diei Cinerum anno Domini millesimo CCş nonagesimo sexto.

(Eredetie bőrhártyán, a függő pecsét elveszett; a mélt. báró Révay család levéltárában.)