409. IV. László király megerősíti Konrád mester, István fiának a lébéni monostor collectáját tárgyazó jogát. Év nélkül.

Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus uniuersis, quod constitutus coram nobis Magister Corradus filius Stephani exhybuit nobis litteras priuilegiales domini Bele Regis aui nostri, et litteras patentes domini St. Regis patris nostri karissimi, in quibus continebatur: quod collectam denariorum uel uictualium a populis Monasterij sui Sancti Jacobi de Lyben, cum in Regno exhygi deberet, uel fieri contingeret, ipse Magister Corradus uel sua perciperet posteritas; petiuitque a nobis, ut eidem nos et suis heredibus nostras litteras dignaremur elargiri. Nos igitur iustis peticionibus ipsius commoti, iuxta continenciam priuilegij, et secundum tenorem litterarum memorialium, collectam memoratam ipsi Magistro Corrado et suis heredibus dedimus ei contulimus perpetuo possidendam. Datum Bude ferte tercia post octauas Pentecostes.

(Eredetie bőrhártyán, melyen a hátul oda nyomott pecsétnek töredéke még megvan; a mélt. báró Révay család levéltárában.)