403. A zágrábi káptalannak bizonyságlevele, hogy a Rata nemzetségbeli nemesek Drozgometh helységet eladták István bánnak. 1289.

Capitulum Zagrabiensis Ecclesie vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Mark filio Martini pro se et fratribus suis, Gregorio uidelicet et Demetrio; item Dersk filio Mortunus pro se et fratre suo Andrea, Nobilibus de genere Rata ab una parte, et Nycolao filio Arlandi pro Domino suo nobili viro Stephano Bano filio Comitis St. ab altera, personaliter in nostra presencia constitutis; ijdem Mark et Dersk confessi sunt, se et fratres suos prenominatos de bona et spontanea voluntate ipsorum quandam terram suam de Drozgometh, existentem iuxta fluuium Maya nuncupatum, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs eiusdem prefato Stephano Bano vendidisse, tradidisse, et assignasse, ac per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo possidendam et habendam pro vinginti marcis, quas se et fratres suos dixerunt ab eodem St. Bano plenarie recepisse; obligantes se ijdem venditores ad expediendum eundem St. Banum et eius heredes ab omni super ipsa vendita terra per quempiam in posterum emergente questione in proprijs ipsorum laboribus et expensis Cuius quidem terre, sicut homo noster fidelis et partes retulerunt, incipit prima meta a parte orientali in latere montis Cupkagorycha uocata ab arbore nucis cruce signata; inde tendit uersus occidentem per eandem Cupckagorycha ad arborem yua uulgo uocatam; inde per eundem montem peruenit ad quandam fruticem yezenogorni, ubi est meta terrea; inde tendens peruenit ad arborem nucis, de qua procedens uenit ad montem, ubi sunt due arbores haraztfa uocate, ibi eciam sunt mete terree; deinde per uiam paruam ad alium montem ad arborem harazthfa, quarum tercia est arbor que nuncupatur yua, ibydem eciam meta terrea existente; exinde uersus septemtrionem per eundem montem ad arborem cerasi, de qua cadit in fluuium Clocoheues uocatum, per eundem fluuium tendens cadit ad siluam, ad arbores videlicet fyzfa; de quibus per paruum et spacium modicum procedens cadit in paruum, et per eundem fluuium cadit in fluuium Maya vocatum; inde superius per eundem fluuim uersus meridiem uadit ad arborem topul uocatam; deinde cadit ad priorem metam, ibique terminatur. In cuius facti memoriam et certitudinem presentes ad instanciam parcium sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum et actum in festo Vndecim Milium Virginum anno Domini MşCCş octuagesimo nono.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét sárga-zöld selyemzsinóron függ; a főmélt. herczeg Eszterházy család levéltárában.)