401. A szepesi káptalannak jelentése IV. László királyhoz a Visznyó és Szakala helységeket tárgyazó birtokcseréről 1289.

Excellentissimo domino suo Ladizlauo Dei gracia Illustri Regi Hungarie Capitulum Ecclesie Beati Martini de Scepus oraciones in Domino debitas et deuotas. Litteras Vestre Serenitatis recepimus cum honore quo deruit in hec uerba:

Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie stb. (következik IV. László királynak 1289-ki parancsa, mint fentebb 398. sz. a.)

Nos igitur vestris preceptis obedire cupientes, ut tenemur, unacum homine vestro Johanne filio Kuch predicto nostrum misimus hominem Gregorium presbiterum, Chori nostri prebendarium, ad premissa exequenda; qui demum ad nos reuersi concorditer retulerunt, quod in vigilia Beati Mathei Apostoli et Ewangeliste ad prefatam possessionem Wysnow in Comitatu Zemliniensi existentem accessissent, et ibi a vicinis et commetaneis nobilibus et ignobilibus, et his omnibus quibus decuit et licuit, talem de premissis scire potuissent veritatem: quod predictus Renoldus Palatinus ordinacionem et obligacionem super concambio possessionis Wysnow pro possessione ipsius hereditaria Sakala vocata in Comitatu Wywar data et facta existenti, iuxta formam priuilegij Vestre Celsitudinis super hoc ordinatam eundem Johannem conseruare, ut assumpsit nou curasset, nec curaret. Datum in crastina Beati Mychaelis Archangeli anno Domini prenotato.

(Eredetie bőrhártyán, a zárpecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)