396. Drokol vára nemes jobbágyainak közönsége bizonyságot tesz arról, hogy társaik Fener és Simon bizonyos földet eladtak János comes, Konrád fiának. 1288.

Nos Bene Maior Exercitus Castri Drocol Comitatus de Barana, et alij nobiles iobagiones Castri eiusdem memorie commendantes significamus omnibus quibus expedit presencium per tenorem, quod Fenerus filius Munka, et Simon filius Pothoz similiter iobagiones Castri eiusdem de Hozugd ad nostram accedentes presenciam, dixerunt nobis oraculo uiue uocis, ut quandam particulam terre sue ab alijs terris suis vndique certis et antiquis metis circumdatam et uallatam uendidissent Comiti Jacobo filio Magistri Corrardi pro decem marcis denariorum Banalium, pro qualibet marca sex pensas denariorum Banalium computando, prius receptis et numeratis ab eodem, sibi et suis heredibus, et suorum heredum successoribus perpetuo possidendam, presentibus commetaneis et uicinis, nullo penitus ex ipsis contradictore existente, ymo pocius uendentes ad uendendum et ementes ad emendum permittendo; tali tamen condicione mediante, quod si aliquis per processum cuiuslibet temporis, aut Comes quislibet de Barana pro tempore constitutus Comitem Jacobum uel suos heredes pro predicta terra molestare uellet uel intenderet, ipsi Fener us et Symon aut filij sui Comiti Jacobo prenominatam terram uel filijs suis liluare (?) tenebuntur proprijs laboribus et expensis. Hoc tamen expresse declarato, quod si Fenerus uel Symon aut filij sui prenominati propter temporis necessitatem, paupertatem uel mortis euentum ad confirmandas litteras nostras in Capitulo uel Conuentu quolibot comparere non polsent, Capitulum uel Conuentus quilibet nostras patententes litteras suis teneatur litteris confirmare. Et qui in uendicione ipsius terre interfuerant, illorum hec sunt nomina Bana, Petrus et Sebastianus filij Chepani, Jahannes et Chutu filius suus, Marcus filius Kese, Bankh et Marcel filij Panev de Hozugd castrenses Castri preuominati, qua ipsam empcionem consencientes pariter et nolentes. Cuius quidem terre mete hoc ordine distinguntur: Incipit prima meta circa fossatum Zurdukzid nocatnm, ubi sunt due mete terree omnino a sinistra parte terris accidente; et eundo per uiam flectitur ad partem Nadoycha, ubi sunt due mete terree, quarum vna terrea, et altera sub arbore megelfa est cruce signata; inde per eandem uiam yens flectitur et peruenit ad tres metas angulares, quarum una separat terram iobagionum Castri de Wersend a terra iobagionum et castrensium ac nobilium de Hozugd; inde uersus aquilonem peruenit ad quoddam campusculum ad ueterem semitam, et peruenit ad duas metas terreas, ubi transit magnam viam, et peruenit ad tres metas ubi terra iobagionum Castri et aliorum de Hozugd nobilium de eadem a terra predictorum separatur, et uenit ad priores, ibique terminatur. Datum anno Domini MşCCşLXXXş octauo.

(A pécsváradi konventnek 1302-ki átiratából; a mélt. báró Révay család levéltárában.)