382. IV. László király jóváhagyja Moys mester özvegyének, nővére Erzsébet számára történt, Zopukun helységet tárgyazó adományát. 1287.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie; Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Caluod Regia auctoritate sancitur, perpetuo nititur fundamento firmitatis. Proinde ad vniuersorum tam presencium quum futurorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod cum ad dominam Elisabeth sororem nostram karissimam accessiaemus ad Insulam Virginis Gloriose, domina relicta Magistri Moys cognata nostra nobis retulit oraculo viue uocis, quod quandam terram Zopukun vocatam prope Erche existentem, quam eadem ex collacione dosline Regine consortis nostre karissime habuit, tenuit et possedit, cum suis pertinencijs (et) attinencijs vniuersis dedit, donauit et contulit eidem domine Elisabeth, non Ecclesie sed persone, iure perpetuo pacifice et quiete possidendam; petens cum instancia, vt predicte donacioni consensum Regium prebere dignaremur et assensum. Nos igitur iustis et condignis peticionibus eiusdem domine inclinati Regio cum fauore, premisse collacioni consensum prebuimus liberalem, de conniuencia Nostre Maiestatis dando eidem domine E. sorori nostre facultatem, ipsam terram pro se retinendi, aut donandi vel vendendi, seu eciam quouis modo alienandi in morte uel in uita. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Theodori Prepositi Zybiniensis Aule nostre ViceCancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini MşCCş octogesimo septimo, octauo kalendas Februarij, Regni autem nostri anno sedecimo.

(Eredetie bőrhártyán, a királynak vörös-zöld selyemzsinóron függő pecsétje alatt; a főmélt. herczeg Eszterházy család levéltárában.)