310. A pécsi káptalannak törvénykezési jelentése IV. László királyhoz, hogy bizonyos adósság fejében Kemyn mesternek Baranya megyei javai lefoglaltattak Óvári Konrád mester és fia Jakab részére. 1282.

Excellentessimo domino suo Ladizlao Dei gracia inclito Regi Hungarie Capitulum Quinqueecclesiense oraciones in Domino. Litteris Celsitudinis Uestre receptis reuerenter, cum Demetrio Comite de Barana homine uestro hominem nostrum transmisimus fidedignum, ut coram eo secundum formam litterarum uestrarum pro trecentis marcis, in quibus racione principalis debiti non soluti et duplorum Magister Keminus filius Comitis Laurencij aduersus Magistrum Corrardum de Owar et filium eius Jacobum dignoscitur remansisse, in possessiones ipsius Magistri Kemyni in Comitatu de Barana existentes, quarum nomina subsequentur, eidem Magistro Corrardo et filio suo Jacobo assignare, et eosdem in eisdem possessionibus auctoritate uestra conseruare, donec de dampnis et de iniurijs per eundem Kemynum illatis, infra competentem terminum, quem homo vester et noster duxerint assignandum, per omnia fuerit satisfactum, factique seriem Uestre rescriberemus Regie Maiestati. Idque homo noster, vnacum Thexe filio Bene de Herendy homine Demetri Comitis de Barana hominis uestri ad nos rediens, nobis retulit viua voce: quod secundum continenciam iam dictarum litterarum uestrarum ipse Comes Demetrius homo uester istas possessiones Comitis Kemyni in Barana existentes, videlicet medietatem ville Chorda, villam Hochkuth, Myhalkerekey, Zeyrlek uocatas in festo Omnium Sanctorum assignauit Magistro Corrardo et filio Jacobo prenotatis, introducendo eosdem in easdem. Itaque dicto Magistro Kemyno ipse Comes Demetrius presente homine nostro ad soluendas predictas trecentas marcas dedit et assignauit terminos infrascriptos; scilicet in octauis Purificacionis Beate Virginis idem Magister Kemynus centum marcas debebit soluere eidem Magistro Corrardo et filio suo Jacobo antedicto; item in octauis Pentecostes similiter centum marcas dare debebit; item in octauis Sancti Mykaelis eciam centum marcas ipse Magister Kemynus soluere teneatur Magistro Corrardo et filio suo Jacobo sepius memoratis; solucioque ipsarum trecentarum marcarum semper debet fieri coram nobis. Et hec iuxta fines mandati uestri Uestre duximus Excellencie rescribenda. Datum anno Domini MşCCşLXXXş secundo, in sexta feria post festum Omnium Sanctorum.

Kivül: Domino Regi Hungarie super tercentis marcis persoluendis, scilicet in octauis Purificacionis debet eentum marcas, item in octauis Pentecostes eciam centum marcas, item in octauis Sancti Mykaelis centum marcas - - - - Magister Kemynus.

(Eredetie bőrhártyán, a zárpecsétnek töredéke még megvan; a mélt. báró Révay család levéltárában.)