293. Miklós comes, Gyula fiának adományozása a Boychban lévő egyházak számára. 1281. körül.

Nos Comes Nycholaus filius Jule omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem in Domino sempiternam. Quoniam obliuio nouercatur memorie; dignum est, ut acta temporalia scripti patrocinio fulciantur. Igitur ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod cum Diuino auxilio adiuuante Ecclesiam in Boych in honore Omnium Sanctorum edificassemus, et Episcopum Quiqueecclesiensem nomine Job causa consecracionis adduxissemus; eodem die Abbas de Sancta Trinitate nomine Fabyanus cum suis fratribus astando patronum se eiusdem Ecclesie de Boych asserebat. Hoc audito predictus Episcopus reliquit officium consecrandi. Nos igitur, et Ecclesia dicta non deseretur sanctificacione, in arbitrio proborum virorum, videlicet Gurk Preposito existente, cum ceteris Canonicis; item Marcel Prouinciale existente; item de Minoribus Vyncencio Cardinale (?) existente; item de Ordine Beati Augustini Prouinciale Angelus existente; item Priore de Sancta Cruce Laurencio existente; item Abbate de Barana Stephano existente. Hys omnibus existentibus et ibidem arbitrantibus tale arbitrium inter nos sunt arbitrati: Ut Ecclesia Sancte Trinitatis quandam particulam terre nostre de Minori Harsan, qua scilicet terra, sicut nobis est continens, quando pater meus Jula fuisset Magister Tauarnicorum domini Regis, et collectam Regalem in estimacionem dedisset, collectam dico in Barana existentem, Septemus de genere Leus, et Bacha de genere Lypo; hy vero termino adueniente, quo dictam collectam persolui tenerentur, in danda racione predicte collecte non sunt liberati; igitur antedictam terram Magistro Jule cum suis utilitatibus constituerunt perpetuo possidendam, quantitatem terre, que continet centum quinquaginta iugera. Vt ergo nullum chaos inter nos generetur, quinquaginta ingera de predicta terra Ecclesie Sancte Trinitatis antedicte dedimus, donauimus et contulimus perpetualiter possidenda. Dico tamen quia ambe nostre sunt Ecclesie, inter easdem metas non ereximus, sed circuitu terre Boych hec sunt signa: Via scilicet adiacens ab aquilone parte Minoris Harsan; et per eandem uiam eundo usque ad superiorem partem Ecclesie Sancte Crucis; et deinde pergendo per eandem ad metam Andree Comitis, et ibi Ecclesia habet fenetum continens absque labore duos currus; ibidem eciam inter molendinum Sancte Crucis et Andree Comitis locum molendini concessimus Ecclesie de Boych antedicte; deinde eciam eadem uia uadit ad meridionalem partem ante portam curie Ecclesie de Boych antedicte. Hec omnia ob tutelam salutis anime nostre et parentum nostrum, et ad memoriam successorum nostrorum Ecclesijs antedictis ordinauimus perpetuo possidenda.

(A pécsváradi konventnek 1289. körül kiadott átiratából, mint alább.)