285. Az egri káptalannak bizonyságlevele, hogy Akus nemzetségbeli István mester, Endre bán fia, és Panych bán fiai bizonyos peres birtokra nézve egyezkedtek. 1281.

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire; quod Magistro Stephano filio Ernei Bani de genere Akws ab vna parte, ab altera vero Ladizlao et Nicolao filijs Panyth Bani pro se et pro Paulo fratre ipsorum coram nobis personaliter constitutis; prefatus Magister Stephanus proposuit viua voce, quod omnes terras pertinentes ad terram hereditariam ipsorum filiorum Panyth Bani Myskowcz nominatum, super quibus contencio mouebatur inter partes, remisisset et remisit coram nobis ipsis filijs Panith Bani nomine suarum hereditariarum; dicendo, quod inter terras suas Zolcha et Arnod vocatas, et inter predictam terram Myskowcz vocatam, et ad eandem pertinentes, esset pro meta fluuius Sayo; et ab eadem terra Arnold vocata incipiendo vsque ad Inferiorem Solcham terra ipsius Magistri Stephani dictum fluuium Sayo nusquam transiret ad partem occidentalem. Preterea ipse Magister Stephanus quandam piscinam Filchow vocatam prope villam suam Zeech vocatam existentem, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis reliquit eisdem filijs Panyth Bani nomine sui iuris pacifice in perpetuum possidendam. In cuius rei testimonium ad instanciam parcium presentes contulimus sigilli nostri, post plagam Thartarorum secundo renouati, munimine roboratas; presentibus tamen Magistro Anthonio Cantore, Saulo Lectore, Mycow Custode, Marco de Patha, Johanne de Wngh, Martino de Zabolch Archidiaconis, et alijs multis. Anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo primo; regnante Ladizlao Illustri Rege Hungarie, Lodomerio Archiepiscopo Strigoniensi, Johanne Electo Colocensi; et domino nostro venerabili patre Andrea Episcopo Agriensi existentibus.

(1549. Pozsonyban »feria sexta proxima post Dominicam Cantate« kelt oktávás átiratából; a budai kir. kamarai levéltárban.)