257. Az arbei püspöknek nyilatkozata a közte és Arbe sziget hatósága közt fennforgó nehézségek tárgyában. 1280.

Amonitio Episcopi. Cum nobilis vir dominus Marcus Michael, Comes Arbensis, fecisset Episcopum Arbensem, Dominicum Archipresbiterum et alios clericos forbanire, ut homines Arbenses nobiscum nullam haberent humanitatem, et etiam nobis nullum impenderent servicium sub pena perperorum quinquaginta, quod est valde disonum rationi. Unde nos Gregorius miseratione divina Arbensis Episcopus una cum nostro Capitulo caritative dominum Comitem, Judices et Consiliarios atque totam Communitatem Arbensem in scriptis rogamus, inducimus et amonemus, a tam gravi processu et nequissimo debeant suos animos revocare, dantes eis terminum et assignando usque ad tercium diem, alioquin contra ipsos procedemus secundum quod dictaverit ordo iuris. Et hec amonitio facta fuit et lecta in Ecclesia Catedrali die nono exeunte Augusto.

(Ljubics, Monumenta spectantia historiam Slavorum Meridionalium I. köt. 127. l.)