251. A velenczei köztársaság a vegliai püspök és gróf Frangepán Frigyes közti egyenetlenségeket választott birósághoz utasítja. 1280.

Venerabilis patris Episcopi Veglensis et Comitis Vegliensis millesimo ducentesimo octuagesimo, die XVIII. Julii, fuit capta pars: quod venerabilis pater Veglensis Episcopus ex una parte, et nobilis vir Comes Fredericus, Commune et Universitas tocius Veglensis Insule ex altera parte, debeant ratificare sive facere refici taliter compromissum, inter ipsas partes hactenus factum, quod teneat, valeat, et hoc infra unum mensem priusquam pars ista fuerit capta in maiori Consilio, sub pena librarum MM pro qualibet parte. Item quod pro questionibus et discordiis, que sunt inter ipsas partes quelibet ipsarum parcium debeat eligere unum indicem arbitrum sub simili pena ad voluntatem domini Ducis et sui Consilii, et tercius eligatur per dominum Ducem et eius Consilium et per capita XL vel per maiorem partem eorum, et quicumque fuerit electus sive pro parte sive pro tercio, debeat esse in isto negocio sub pena C librarum, et teneatur respondere sequenti die, quo sibi dictum fuerit vel stridatum ad domum, et non valeat eis excusacio nisi infirmitatis persone; et possint dicti iudices eligi de omni loco et de omnibus officiis, exceptis de Consiliariis Judicibus Proprii et Advocatoribus Communis. Qui iudices arbitri teneantur et debeant audire, deffinire et sentenciare dictas questiones et discordias per arbitrium et per laudum, et sicut eis vel maiori parti eorum videbitur infra unum mensem priusquam fuerit eis dictum per dominum Ducem, et debet quilibet ipsorum iudicum habere solidos XL grossorum pro salario. Sed si infra dictum mensem non diffinierint dictas questiones et discordias, nichil debeant habere. Sed antequam dicti iudices incipiant procedere, quelibet pars teneatur dare pignus de tribus libris grossorum in manibus domini Ducis de dictis salariis iudicum solvendis; possunt eciam dicti indices ponere personam et personas ad sacramentum et sacramenta, et imponere penam et penas, sicut eis vel maiori parti eorum videbitur; quas penas dictus Dux cum suo Consilio aufferri facere teneatur ab illis, qui inciderint in eas, et quelibet ipsarum parcium teneatur et debeat dare securitatem de MM librarum et voluntatem domini Ducis et Consilii de attendendis et observandis sententia, laudo et arbitrio, quam et quod dicti iudices vel maior pars eorum tul lerint et fecerint inter ipsas partes.

Nota, quod die quarto exeunte Julio, octave indiccionis, lecto supradicto consilio toto per ordinem nobili viri domino Nicolao Michaeli Sancti Cassiani, idem dominus Nicolaus extitit plezius et proprius pacator de duobus millibus libris ad voluntatem domini Ducis et sui Consilii pro domino Comite Frederico supradicto secundum formam dicti consilii.

(A »Liber Communis« czímű velenczei államkönyvből I. köt. 120. l.)