222. Contareno Jakab velenczei dogének levele Máté nádorhoz, melylyel több, Magyarországban megkárosodott velenczei kereskedő számára kielégítést kiván. 1279

Nobili et egregio viro Mathut Comiti Palatino. Jacobus Contareno Dei gratia Venetiarum, Dalmatie atque Chroatie Dux, Dominus Quarte Partis et Dimidie totius Imperii Romanie, nobili et egregio viro Mathut Comiti Palatino amico dilecto salutem et dilectionis affectum.

Sua nobis Rodogerius Blunchus fidelis noster conquestione mostravit, quo eo pridem in vestris partibus, Regno videlicet Hungarie, mercatoris more cum bonis et mercationibus non modicis existente, Herka filius condam Henrici Banni, mercationibus et bonis huiusmodi violenter et indebite spoliavit eundem, que quidem mercationes et bona per ipsum eundem Herkam et gentem suam CCCXXXVI marchas preter equos et arnesia extimate fuerunt. Et cum prefatus fidelis noster tanta iniuria et dampno gravatus accedens coram Serenissimo domino Rege Hungarie querelam exposuerit de premissis, idem Herka supradicta omnia, sicut nec negare poterat, non negavit, sed solum petiit ad faciendum restitutionen terminum sibi dari. Cui Regalis potenti annuens in hac parte citra trium mensium terminum condonavit, factis et exhibitis prefato fideli nostro suis literis Regio sigillo munitis, continentibus raubationem seu raubationis confessionem coram presentia eius factam, et terminum statutum ad restitutionem huiusmodi faciendam ad Capitulum seu coram Capitulo de Belgrado (Fehérvár). Cumque predictus Radogerins prefixo termino, qui erat in festo Beati Martini, comparuerit cum predictis Regiis literis coram Capitulo memorato restitutionem predictam debite recepturus, (neque) predictus Herka, neque pro eo alius comparuit ad predicta, et sic dictum Capitulum prefato Rodogerio fecit et de hiis testimoniales literas exhiberi. Quo circa nobilitatem et amicitiam vestram affectuose rogamus, quot zelo iusticie, homore vestro, et amoris nostri intuitu velitis interponere pertes vestras ita, quod fideli nostro exinde satisfiat, nos quoque id gratum habentes et placidum ad grata vobis et placida proinde tentamus. Datum in nostro ducali palatio XXVIII. Augusti septimo indictionis.

(Ljubics, Monum. sp. hist. Slav. Merid. I. köt. 123. l.)