199. A csaszmai káptalannak bizonyságlevele, hogy Egyed Ragynnak fia és Domokos Ivánnak fia szőlejüket eladták Odovich comesnek. 1278.

Nos Capitulum Chazmensis Ecclesie tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod Egidio filio Raguyn, et Dominico filio Iwan a parte una, ab altera autem Comite Odouich filio Gurgus tam pro se quam pro Elya fratre suo coram nobis personaliter constitutis; idem Egidius vineam suam super terra Guinzyna filij Wecherni, quam idem a Mark filio Iwan comparasse dinoscitur, existentem inter vineas eiusdem Guenzyna sitam pro tribus marcis plene acceptis, prout dixit; item aliam vineam suam iuxta Zaposchycha super terra dicti Guenzyna constitutam pro una marca confessus est uendidisse eidem Comiti Odouich et Elye irreuocabiliter habendas et iure perpetuo possidendas. Item idem Dominicus uineam Iwanch ad ipsum ex parte dicti Egidij deuolutam super terra ipsius Guenzuna inter uineas eiusdem existentem confessus est vendidisse predictis Comiti Odouich et Elye pro sex marcis, prout retulit, iam acceptis irreuocabiliter habendam et jure perpetuo possidendam. Astitit eciam coram nobis personaliter Guenzyna supradictus, qui (dictis) uendicionibus uinearum in nullo contradicens, fauorabilem consensum prebuit et assensum. Vt igitur prescriptarum vendicionum series robur perpetue firmitatis (obtineat), nec per quempiam processu temporis ualeat retractari seu in irritum reuocari, sed semper salua et inuiolabilis in perpetuum perseueret, presentes concessimus sigilli nostri patrocinio communitas. Datum secunda feria proxima post festum Pentecostes anno Domini millesimo ducentesimo LXXş octauo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét sárga-vörös selyemzsinóron függ; a főmélt. herczeg Batthyáni család levéltárában.)