182. A zalavári konventnek bizonyságlevele, hogy Katalin Royki Mikónak özvegye a neki hitbérűl jutott birtokot István, Márton fiának, és rokonainak eladta. 1277.

Nos Conuentus Monasterij Beati Adriani de Zala tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod domina Kathaw relicte Micov de Royk sine herede decedentis ab una parte, et Stephanus filius Martini, Anastasius filius Anastasij pro se et Chak filio Gylianus cognato eorum de eadem ab altera coram nobis constituti; eadem domina possessionem predicti Micov mariti sui, que cum siluis, fenetis et terris arabilibus viginti iugera terrarum continere dicitur, et sibi in racionem dotis sue deuenerat, presente (Ro)lando fratre suo, qui pro se et Nicolao germano astitit, eisdem Stephano, Anastasio et Chak pro dimidia marca usque in filios filiorum in perpetuum et irreuocabiliter vendidisse est confessa, quam dimidiam marcam prefata domina asseruit plenarie recepisse ab eisdem. Addito eo et plenius assumpto, quod de cetero nec ipsa domina, nec eius agnati super terra prescripta Stephenum, Chak et Anastasium prescriptos poterunt impetere, nec eciam molestare. Vt igitur hec vendicio robur obtineat perpetue firmitatis, nec per quempiam possit sev valeat in irritum retractari, presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine communitas. Datum anno Domini Mş ducentesimo LXXşVIIş. Venerabili viro Dominico Abbate existente, Gera Decano, Petro Custode, ceterisque fratribus salubriter existentibus.

(Az eredeti után Rómer Flóris, Győri történelmi és régészeti füzetek II. köt. 305. l.)