177. Az egri káptalannak bizonyságlevele Kaplan nemzetségbeli Dénesnek végintézkedéséről. 1277.

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod nobili domina relicta Dees Comitis de genere Coplyan matre Dyonisij simul cum nuru sua relicta ipsius Dionisij, ac cum duobus paruulis Myka et Dees filijs eiusdem ab una parte; domina Proxya filia prenotati Dees Comitis sorore dicti Dyonisij relicta Alexandri filij Nicolao de genere Myskouz pro se et pro Elizabeth sorore sua uxore Alexandri filij Johannis de Toronoy ex altera coram nobis personaliter constitutis, per prefatas dominas, videlicet matrem et relictam prenotati Dionisij propositum extitit et relatum: quod idem Dyonisius laborans in extremis licet eger corpore, mente tamen incolumis, quandam terram suam hereditariam Saul vocatam in Comitatu de Zothmar existentem, cum vniuersis vtilitatibus suis, sub eisdem metis in quibus ipse possedit, sororibus suis memoratis contulisset et legasset jure perpetuo possidendam et habendam, a nemine heredum suorum aut consanguineorum aliquatenus repetendam. Dando eisdem liberam cuicunque voluerint donandi, conferendi et legandi facultatem. In cuius rei testimonium presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas; presentibus tamen Mychaele Preposito, Farkas Cantore, Thoma Lectore, Myko Custode, Marco de Patha, Ladislas de Zemlyn, Anthonio de Sumbon, Vrbano de Zabouch, Petro de Vngh, Paulo de Borsua, Paulo de Kemey Archydiaconis, et alijs multis; anno Domini MşCCşLXXş septimo. Regnante Ladizlao illustri Rege Hungarie, Strigoniensi Sede vacante; Stephano Colocensi Archiepiscopo et domino nostro venerabili patre Andre Episcopo Agriensi existentibus.

(Az egri káptalannak 1377-ki átiratából; a mélt. báró Perényi család nagyszőllősi levéltárában.)