160. IV. László királynak Holges földet tárgyazó adománya Simon comes, Salamonnak fia számára. 1277.

Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie significamus vniuersis presencium per tenorem: quod Comes Symun filius Salomonis ad nostram accedens presenciam a nobis instantissime supplicando postulauit, ut sibi quandam terram condicionariorum nostrorum Holges vocatam ex benignitate Regia conferre dignaremur. Verum quia de qualitate et quantitate dicte terre nobis non constabat, fidelibus nostris Capitulo Albensi dedimus in mandatis, ut unacum Petro filio Gregorij homine nostro hominem ipsorum transmitterent, coram quo idem homo noster prefatam terram reambularet presentibus omnibus commeteneis, et si uacuam inueniret, et nostre collacioni pertinere, extunc statueret eidem Comiti Symuni, si non fieret contradictum. Qui quidem nobis rescripserunt in hec uerba:

Excellentissimo domino sua Ladizlao stb. (következik a fehérvári káptalannak 1277-ki jelentése, mint alább 179. sz. alatt.)

Nos igitur consideratis seruicijs et fidelitatibus prefati Comitis Symonis, que idem nobis et Corone Regie fideliter inpendit et deuote, prefatam terram memorato Comiti Symoni iure perpetuo duximus conferendam. Et super hoc nostrum eidem priuilegium conferemus, cum presentes nobis fuerint reportate. Datum in Segusd in octauis Beate Margarete virginis, anno Domini MşCCşLXXş septimo.

(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)