154. Az egri káptalannak bizonyságlevele, hogy Chepán Vngmegyei várjobbágy Chepel nevű birtokát eladta Panchi Jakabnak. 1276.

A B C

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod Chepanus filius Kuney de Vng cum filio sue Stephano ex vna parte, ab altera vero Jacobus filius Gregori de Panch ad nostram personaliter accedentes presenciam exhibuerunt nobis litteras domini nostri Regis hunc tenorem continentes:

Ladizlaus D. gr. Rex Hungarie stb. Capitulo Ecclesie Agriensis stb. (következik IV. László királynak 1276-ki parancsa, mint fentebb 146. sz. a.)

Nos igitur mandatis domini nostri Regis obtemperantes, vt tenemur, Ladizlaum Canonicum Ecclesie nostre Archidiaconum de Zemlin ad hoc duximus destinatum (így); qui ad nos reuersi taliter retulerunt, vt dictam possessionem sepe dicti Che. Chepel vocatam, conuocatis commetaneis et vicinis ipsius terre, ac iobagionibus Castri, videlicet Chemey, Buda, Fulcian, Andream dictum Dede, ac Nicolaum filium Kochord, qui Nicolaus in presencia iobagionum Castri vsque fluuivm Vng se commetanevm ipsius terre asseruit, et ultra dictum fluuivm separat de terra Regis Machar vocata. Quorum iobagionum Castri tres, scilicet Chemey, Buda et Nicolaus antedictus in specie commetaneorum comparentes, perambulando per ueteres metas et antiquas eundem Chepanum cum filio Stephano vendere, et Jacobum sepedictum emere ipsam possessionem commiserunt, nullo contradictore existente. Super quo eciam idem Che. cum filio suo Stephano, ac cum commeteneis suis, scilicet Chemey, Buda et Nicolao filio Kochard coram nobis presencialiter adherentibus; quorum vnus, scilicet Nicolaus antedictus se vsque fluuium Vng commetanevm ipsius terre affirmauit, et vitra fluuium prenotatum separare de possessione Regis Mochar vocata; et idem Che. cum filio suo Stephano possessionem suam Chepel vocatam cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs, sub antiquis metis et terminis, dedit ac vendidit pro quadraginta marcis fini argenti plene persolutis et perceptis sepe dicto Jacobo filio Gregori, et per eum heredibus suis heredumque suorum succesoribus iure perpetuo et inreuocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam. Ita tamen, vt quicunque processu temporum super predictam possessionem causam mouere intenderet, uel presentem empcionem irritaret; extune idem Che. uel sua posteritas tenebuntur expedire dictum Jacobum filium Gregori uel heredes suos proprijs laboribus et expensis. In cuius rey testimonium presentes concessimus sigilli munimine roboratas. Presentibus tamen Michaele Preposito, Farkasio Cantore, Thoma Lectore, Myko Custode, Marcho de Patha, Ladizlao de Zemlyn, Anthonio de Sumbun, Vrbano de Zabolch, Petro de Vng, Saulo de Borsua, Paulo de Kemey Archidiaconis et alijs multis; anno Domini MşCCşLXşVIş. Regnante Ladizlao Illustri Rege Hungarie, Strigoniensi Sede vacante; Stephano Colocensi Archiepiscopo; et domino nostro venerabili patre Andrea Dei gracia Episcopo Agriensi ezistentibus.

(Eredetie bőrhártyán, a zöld-vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)