141. IV. László királynak Pezye helységet tárgyazó adománya Berenchei Endre mester számára. 1276.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Regie Sublimitatis immensitas opitulacie tunc fruitur remedijs, cum suorum labores fidelium votiue remuneracionis antidoto allicit et percellit. Proinde ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Magister Andreas filius Abraam de Berenche ad nostram accedens presenciam a nobis humiliter supplicando postulauit, ut quandam terram Castri Symigiensis Pezye uocatam, super qua duas mansiones tantummodo asserit residere; et alias duas quarum unam terram sanctiferorum nostrorum ibidem in Pezye existentem, et eodem nomine nuncupari dicit; aliam vero terram Jacobi iobagionis Castri Symigiensis sine heredum solacio decedentis, cum terris eisdem mixtim adiacentem, vsui vnius aratri, vacuam, et habitatoribus destitutas, sibi conferre de benignitate Regia dignaremur. Verum quia de qualitate et quantitate terrarum earundem nobis ueritas non constabat, fidelibus nostris Capitulo Ecclesie Albensis nostris dedimus litteris in mandatis, ut de terris eisdem scirent et inquirerent omnimodam ueritatem, et prout eis constaret, nobis per suas litteras remandarent. Quod quidem Capitulum nobis demum rescripsit, quod super predicta terra Castri Symigiensis Pezye nomine inuenissent fuisse duas curias vacuas, alias vero duas terras supradictas, terram videlicet Jacobi iobagionis Castri, et terram sanctiferorum, vacuas penitus et habitatoribus destitutas, et quod eedem nostre collacioni pertinerent. Quas conuocatis commetaneis omnibus et vicinis, et presencialiter comparentibus, Comes Ladizlaus filius Vgrini homo noster presente testimonio eorundem statuisset et assignasset sepedicto Magistro Andree nullo contradictore penitus apparente. Et quia dictis et peticionibus ipsius Magistri Andree ueritas suffragari uidebatur in hac parte; nos qui ex officio suscepti regiminis metiri debemus merita singulorum, et vnicuique iuxta meritum respondere; consideratis meritorijs seruicijs et obsequiosis meritis ipsius Magistri Andree, que idem tempore domini Stephani felicis recordacionis Illustris Regis Hungarie, karissimi patris nostri, contra insultus Regis Boemorum inimici nostri capitalis inter Rabam et Repchem uiriliter dimicando cum effusione sanguinis sui fideliter inpendit; ceterum cum castrum Jauriense, quod per homines Regis Boemorum, treugis inter nos et eundem Regem perdurantibus fracto iuramento clamculo extiterat occupatum, fecissemus expugnari, idem Magister Andreas sub ipso castro per percussionem lapidum crudeliter extitit uulneratus, sicut id nobis per Barones nostros patuit euidenter; porro quod quia Johannes frater eiusdem Magistri Andree pro sedulitate nobis et Regno im endenda personam suam fortune casibus submittere non expauit, in area bellice aciei viriliter dimicando per Teotonicos extitit captiuatus: predictas terras, Pezye videlicet, et terram Jacobi iobagionis Castri Symigiensis, ut premisimus, sine herede decedentis, ac terram sanctiferorum nostrorum, licet pro reconpensacione seruiciorum suorum plura mereretur, in aliqualem tamen remuneracionem, cum omnibus pertinencijs suis, vineis, siluis fenetis, et utilitatibus vniuersis, sub eisdem metis veteribus et antiquis terminis, in quibus priores possessores earum tenere dinoscebantur et possidere, prenotato Magistro Andree, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus perpetuo et irreuocabiliter duximus conferendas. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes eidem concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi, Prepositi Budensis, Aule nostre ViceCancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini MşCCşLXXş sexto, Regni autem nostri anno quinto.

(IV. László királynak »per manus discreti viri Bartholomei Prepo-Agriensis aule nostre ViceCancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini MşCCşLXXXş quartodecimo kalendas Septembris, indiccione octaua« kiadott megerősítő privilegiumából, a főméltóságú herczeg Batthyáni család levéltárában.)