137. A pécsi káptalannak bizonyságlevele, hogy Mindszent és Alma helységek közt a határok szabályoztattak. 1275.

A B C

Paulus Prepositus et Capitulum Quinqueecclesiarum omnibus presens scriptum cernentibus salutem in Domini. Ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod Ambrosius filius Thome, Cozmas filius Mozoch, Absalon filius Petri, Moson filius Karachym, Pous filius Stephani de Uilla Omnium Sanctorum (Mindszent) de iuxta Alma pro se, et pro Benud filio Mach, Gyliano filio Mikaelis, Matheo filio Adam, ac pro ceteris omnibus generacionibus suis de eadem Uilla Omnium Sanctorem personaliter in nostra presencia constituti proponentes sunt confessi uiua uoce: quod cum Comes Marthynus filius Mortun de Alma post obitum fratris sui Stephani necessitate sibi non modica inminente quandam particulam terre sue cum terra arabili et nemore ad sexaginta ingera sufficientem in Comitatu Symigiensi existentem eis pro sex marcis pignori obligasset, itaque secundum arbitrium Comitis Bolosey filij Bolosey, Comitis Roman filij Boch, Jacobi filij Mark, et Nycholai filij Thyma predictam particulam terre sexaginta iugerum, sicut ex visu potuit considerari, nunc restituissent et reddidissent eidem Comiti Marthinus et filijs suis Lancherech et Svngud nominatis, receptis sex marcis argenti ab eisdem, sibi et eorum heredibus irreuocabiliter iure perpetuo possidendam, per metas taliter distinguentes: Incipiendo scilicet ab aqua Heer uocata, que - - - ab aqua Alma decurrit in Comitatu Symigiensi super qua quidem aqua Heer vocata Ambrosius, Benud, et Matheus habent clausuram molendini sui, ibique iuxta aquam Heer sunt duc mete terree; tendit iuxta ipsam aquam Heer ad partem semper meridionalem ad duas metas terreas, in quarum altera sunt arbores gemelchen; exinde nadit ad duas metas terreas, in quarum altera est arbor virgultina; exhinc iterum ad duas metas terreas, in quarum altera est arbor tilie; exhinc iterum ad duas metas terreas, in quarum altera est arbor pirus; deinde per nemus procedendo uadit ad duas metas terreas, in quibus sunt arbores ihor et gerthyan; exhinc uadit ad duas metas terreas, in quarum altera est arbor ulmi; abhinc uadit ad duas metas terreas, in quarum una est arbor gerthyan, et in altera est arbor monoray, vbi contingit terram Joud, et ibi terminatur. Itaque prescripte omnes mete iuxta predictam aquam Heer vocatam ubique sunt erecte, et ipsa aqua Heer, et heedem mete decurrunt in Comitatu Symigiensi, et separant ad partem occidentalem Comiti Martino et filijs suis predictis supradictam terram sexaginta ingerum in perpetuo pacifice possidendam; e contra heedem mete ad partem orientalem separant siue includunt ipsam aquam Heer uocatam cum pratis et siluis existentibus inter ipsam aquam Her uocatam et inter aquam Alma. Que quidem omnia, scilicet ipsa aqua Heer uocata et prata et silue cedunt et remanent Ambrosio, Cozme, Absolon, Moson, Pous, Benud, Gyliano, Matheo, ac ceteris generacionibus eorundem de Uilla Omnium Sanctorum pacifice possidenda; dictique Comes Martinus et filij sui prenominati nichil iuris penitus habent in eisdem. Preterea idem Comes Marthynus cum filijs suis prenominatis ab una parte; Ambrosius, Cozmas, Absolon, Moson, Pous, predicti nobiles de Uille Omnium Sanctorum, pro se, et pro Benud, Gyliano, Matheo, et pro ceteris generacionibus suis de Uilla Omnium Sanctorum ab altera in presenciarum astantes terras suas, quas habent in Comitatu Symigiensi - - - - existentes, dixerunt se propter bonum pacis taliter ab inuicem distinxisse: Incipiendo scilicet ab aqua quadam Heer uocata, que decurrit in aquam Alma, de duabus metis terreis, in quarum una est arbor tilie, in altera vero est arbor ulmi, tendit ad partem orientalem ad duas metas terreas; abhinc iterum ad duas metas terreas; deinde diuertit per uiam ad partem aquilonis ad duas metas terreas angulares; deinde ad partem orientalem ad duas metas terreas, in quarum altera est arbor salicis; exinde uadit iterum ad duas metas terreas; abinde tendit iterum ad duas metas terreas; exhinc procedit ad partem septemtrionalem ad duas metas terreas; deinde itur ad partem orientalem uersus siluam Comitis Martini, vbi sunt due mete terree, in quarum altera est arbor uirgultina; abhic tendit uersus siluam iuxta meridiem ad duas metas terreas, in quarum altera est arbor gemelchen; abhinc uersus orientem ad angulares metas Comitis Martini, ibique terminatur. Prescripte autem mete ad partem septemtrionalem separant terras Comitis Martini et filiorum suorum; e contra heedem mete ad partem meridionalem separant terras Ambrosij, Cozme, Absalon, Moson, Pous et ceterorum cognatorum suorum utrisque partibus in perpetuum pacifice possidende. Hoc adiuncto, quod si qua parcium de huiusmodi composicione in toto vel in parte resiliret, vel una pars de singulis resilierit, triginta marcas parti composicionem teleranti absque porcione judicis soluere debeat ante litem. Item si que parcium litteras qualescunque super facto predicte particule terre sexaginta ingerum in preiudicium partis aduerse occultando detineret; quandocunque exhibuerit, prefatam summam pecunie XXX marcaram soluere teneatur. In cuius rei memoriam et perpetuam stabilitatem presentes nostras ad peticionem utrarumque parcium nostri apposicione sigilli concessimus roboratas. Actum anno Gracie MşCCşLXXş quinto, mense Marchyo, Johanne Cantore, Thoma Custode, Demetrio Decano, ceterisque quam pluribus ibidem existentibus. Datum per manus Magistri Wenchizlai Lectoris Quinqueecclesiensis.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét vörös selyemzsinóron függ; a főmélt. herczeg Eszterházy család levéltárában.)