128. Joakim királyi tárnokmester a zágrábi egyház népeinek adóztatásától eláll. 1275.

Nos Joachinus Magister Tavarnicorum domini Regis Comes de Barana et de Plys, tenore presencium quibis expedit significamus universis, quod Andreas Magister Tauarnicorum venerabilis patris domini Thymothei Episcopi Zagrabiensis, vice et nomine domini sui, ac Capituli eiusdem procurator, exhibuit nobis litteras domini nostri Ladislai incliti Regis Vngarie super facto collecte septem denariorum banaium ex parte ipsius domini Episcopi et sui Capituli proveniencium, quod formam seu tenorem privilegiorum dominorum Regum Bele videlicet avi sui, Stephani, patris sui karissimi, felicium recordacionum, et litterarum suarum inspiceremus et inspectam continenciam eorundem servaremus, et illese per exactores ipsius collecte faceremus observari. Quorum quidem privilegiorum et litterarum inspectis tenoribus, comperimus populos predicti Episcopi et Capituli eiusdem ab exaccione collecte septem denariorum de plenitudine graciarum Regum esse misericorditer absolutos et penitus expeditos. Nos igitur, qui instituta er ordinacionem Regiam fideliter observare cupimus, ab exaccione dicte collecte septem denariorum omnino cessavimus et penitus duximus desistendum, prout premissa singulorum et singula premissorum in privilegiis et litteris Regalibus expressius continentur. Anno Domini MCCLXXV. Datum in Castro Budensi, secundo die post festum Beati Laurencii martiris.

(Tkalcsics, Monumenta hist. Episcopatus Zagrabiensis I. köt. 177. l.)