127. Erzsébet anyakirálynénak Oryoycha helységet tárgyazó adománya Otroch, Gergely, és Sévának fiai számára. 1275.

Elizabeth Dei gracia Regina Hungarie vniuersis Christi fioelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in salutis omnium largitore. Ut possessiones fidelium legitime habitas et optentas Reginalis benignitatis gracia suorum priuilegiorum patrocinio muniat et confirmet, ius suadet et ordo expostulat racionis. Ad vniuersitatis itaque vestre noticiam tenore presencium uolumus peruenire: quod nos iustis peticionibus Otrochk, Gregorij filij Beluch, et filiorum Sewa, terras tenencium de Posoga fauorabiliter inclinate, terram Oryoycha vocatam in Comitatu de Posoga existentem, eo iure quo tempore domine Marie socrus nostre pie memorie tenuerunt, eisdem secundum tenorem priuilegij ipsius domine M. reliquimus perpetuo cum suis vtilitatibus et pertinencijs possidendam. Mete autem ipsius terre, prout in litteris patentibus Laurencij quondam Comitis de Posoga uidimus contineri, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a parte occidentali iuxta aquam Oryoycha, et ibi est meta terrea; inde ascendit ad montem ad tres arbores tulfa, sub quibus est meta terrea, et ibi est commetaneus ipsius Mylsa; hinc uadit ad orientem, et peruenit ad viam, et per eandem viam vadit ad partes meridionales ad tres arbores tulfa, sub quibus est meta terrea; inde uero vadit per byrch, et peruenit ad cherfa, sub qua est meta terrea, ibi autem commetanei ipsius sunt populi domine Regine de Komiricha scilicet a parte orientali; dehinc autem vadit ad pirum, sub qua est meta terrea; inde vadit ad metam terream, et ibi sunt commetanei ipsius populi domine Regine de Gradpotok; inde vadit ad metam terream, que terrea meta scilicet diuidit terram Beluch a terra domine Regine, ibi autem dicto Beluch erit commetaneus Petrus filius Chelley; deinde uadit ad metam terream, que est iuxta vineam populorum domine Regine; inde uadit superius vineam, et peruenit ad metam terream; inde uero ascendit ad pirum, sub qua est meta terrea; inde uero vadit ad arborem salicis, que est in medio ville, sub qua est meta terrea; inde uadit ad metam terream, que est retro curiam Petri filij Chelley; deinde uadit ad metam terream, que est iuxta vallem, et per illam vallem uadit superius ad metam terream, que est iuxta dictam vallem; inde ascendit superius ad occidentem ad ecclesiam Sancti Luce Ewangeliste, et sub cimiterio est meta terrea; inde uero descendit ad septemtrionem, et peruenit ad pirum, sub qua est meta terrea, et ibi sunt commetanei sui populi domine Regine de Oryoycha; inde vadit eciam ad pirum, sub qua est meta terrea; deinde uadit ad gymulchynfa, sub qua est meta terrea; inde vadit ad pirum, sub qua est meta terrea; ibi autem sunt commetanei ipsius Otrochk et Sewa fratres scilicet; inde autem uertitur ad orientem, et descendit ad vallem ad metam terream; deinde ascendit ad montem, et peruenit ad arborem gyrteanfa, sub qua est meta terrea, inde uero uadit ad arborem tulfa, sub qua est meta terrea; deinde descendit ad puteum, qui est pro meta, et per aquam dicti putei cadit in Oryoycha, et ibi iuxta aquam Oryoycha est meta terrea; et per dictam aquam Oryoycha vadit contra cursum aque, et peruenit ad priorem metam, et ibi mete terre sepedicti Beluch Oryoycha uocate terminantur. Item piscinam Chernuch vocatam ad predictam terram Oryoycha pertinentem, sicut dicunt, eisdem sine preiudicio iuris alieni reliquimus supradicto modo possidendam. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuum presentes prefatis Otrochk, Gregorio et filijs Sewa concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Gregorij aule nostri fidelis Cancellarij, anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto.

(Eredetie bőrhártyán, a vörös-kék-sárga selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárnak Zágrábban lévő részében.)