109. I. Károly sziciliai király Sibenico és Spalato városokkal szövetkezik Almissa ellen. 1274.

Instrumentum federis inter Carolum Regem Sicilie, communitatem Sibenici et Spaleti de bello inferrendo terre Dalmasii, pactis infra notatis. In nomine Domini. Anno ab Incarnatione eius millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, regnante domino nostro Carolo illustrissimo Rege Sicilie, Ducatus Apulie ac Principatus Capue, Alme Urbis Senatorie, Andegavie, Provincie ac Fordalguerre Comite ac Romani Imperii per Sacram Romanam Ecclesiam in Tuscia Generali Vicario, anno Regni eius decimo, die martis quarto mensis Septembris, tertie indictionis, apud locum Pensilos. Nos Bartholomeus de Regio et Jacobus de Varduno, de Alba, Magne Regie Curie Judices, et Matheus Barabolus de Gaieta eiusdem Magne Curie actorum Notarius, et suscripti testes ad hos specialiter vocati et rogati, presentis scripti publici serie declaramus: quod inter dictum dominum Regem ex parte una et Judicem Dobrenum et Judicem Heliam sindicos, actores et nuntios speciales Communitatis terre Sibenici; et dominum Wlcinam Sreze et dominum Privolaum Dabache sindicos, ambaxiatores et nuntios speciales Civitatis Spaleti, nomine ac pro parte universitatum ipsarum terrarum ex altera, consentientes in nos expressim tanquam in suos Judices et Notarium quem scirent, scilicet dicti sindici se non esse iurisdictionis; omnia infra scripta pacta et conventiones, tractata concorditer et firmata fuerunt solemni stipulatione et omnis iuris solemnitate vallata. In primis de facienda una guerra per ipsum dominum Regem et Universitates predictas terre Dalmisii, et omnibus et singulis eiusdem terre, ac fauctoribus, coadiutoribus suis. Item quod aliqua ipsarum Universitatum non facient pacta, finem, treguam seu guerram cum Dalmasibus seu fauctoribus suis sine consensu et voluntate dicti domini Regis; et si contigerit ipsum Regem facere pacta vel treguam cum predicta terra Dalmisii, Universitates predictas in dicta pace et tregua ponere teneatur. Item quod dictus dominus Rex habebit pro ipsa guerra facienda usque ad finem ipsius guerre duas galeas, bene armatas hominibus, armis et aliis neccessariis, annis singulis, quibus dicta guerra durabit, a kalendis Aprilis usque ad festum Omnium Sanctorum in illis locis, in quibus predicta guerra facienda Capitaneo et Comiti Galearum ipsarum melius videbitur expedire. Item quod dictus dominus Rex commodabit dicte Universitati Spaleti duas galeas, cum offesis et corredis suis sine hominibus, usque ad finem dicte guerre. Item quod idem dominus Rex commodabit dicte Universitati Sibenici unam galeam, munitam offesis et corredis ad navigandum, sine hominibus, usque ad finem dicte guerre. Item quod dicte Universitates dictas tres galeas sibi commodatas a dicto domino Rege tenebunt et habebunt armatas usque ad finem ipsius guerre, ad faciendam ipsam guerram simul cum predictis galeis ipsius domini Regis, quod prestabunt in mari cum aliis galeis, et erunt continue armate et munite donec predicte galee ipsius domini Regis erunt ibidem. Item quod predicte Universitates finita dicta guerra restituent dictas galeas cum offesis et corredis et aliis guernimentis eque bonis sicut receperint, et accommodato a predicto domino Rege; ad hoc obligaverunt se dicti sindici nomine dictarum Universitatum, et ipsas Universitates et res ipsarum, quas galeas restituere teneantur ibidem, videlicet in partibus predictarum Universitatum ad requisitionem ipsius domini Regis, promiserunt et obligaverunt se dicti sindici nomine ipsarum Universitatum et ipsas Universitates guerram ipsam facere bona fide et sine aliqua fraude predicte terre Dalmesii cum aliis lignis suis, prout melius poterunt, et etiam per terram. Item quod si contingerit aliquod lucrum facere per dictas galeas de predicta terra Dalmasii et coadiutoribus suis, dividetur illud lucrum equaliter inter eos, ita quod Comiti Galearum ipsius domini Regis accipiant nomine ipsius domini Regis partem ipsum contingentem pro ipsis galeis, et de ipsi lucro disponant dicti Comiti secundum voluntatem ipsius domini Regis; et quod omnes captivi, qui capientur per predictas partes de hominibus Dalmasiis vel coadiutoribus ipsorum, perveniant in forciam et bailiam ipsius domini Regis, et de ipsis facient voluntatem suam vel tenendo ipsos in cacere vel ultimo trahendo supplicio. Et si contigerit aliquem ex predictis captivis ad redemptionem poni et ipsum redimi, quod illud, quod reciperetur pro redemptione ipsa, sit totum dictarum Universitatum; teneatur tamen dictus dominus Rex de captivis predictis dare ipsis Universitatibus, si aliquem vel aliquos capi ex ipsis contingerit a dictis Dalmasibus excambiat proniventibus. Item quod ordinabitur per dominum Regem predictum unus Capitaneus, qui presit dictis galeis, et omnes, qui erunt in dictis galeis, obedient ipsi Capitaneo; (et) erit, et mutabitur et aliis subrogabitur ad voluntatem ipsius domini Regis. Item quod si aliqui ex Dalmasibus velint venire sponte ad habitare cum familia sua ad terras Universitatum predictarum, homines ipsarum Universitatum possint ipsos recipere, dummodo non sint contra voluntatem domini Regis Hungarie, recepta tamen prius ab eis idonea et sufficienti cautela, quod non offendent dominum Regem Sicilie vel gentem suam, et quod facient guerram dictis Dalmasibus, ita tamen, quod si per dictos, qui venissent ad habitandum ad dictas terras, aliquod damnum daretur ipsi domino Regi vel genti sue, seu alicui, sit per piratus, dicte Universitates de dicto damno teneantur dicto dominos Regi; hoc pacto expresso inter predictas partes, quod dicte Universitates de dictis pactis non teneantur, si predicta domino Regi Hungarie displicerent; et quam cito per ipsum dominum Regem Hungarie predictis Universitatibus constiterit, quod ei predicta displiceant, teneantur predicto domino Regi Sicilie distincte prout ab eodem domini Rege Hungarie presenserint, renunciare. Et ex tunc dictus dominus Rex Sicilie dictis Universitatibus de predictis in nihilo sit adstrictus, sed ipso iure sit ad omnibus predictis obligationibus liberatus, et predicte Universitates in continenti ad requisitionem dicti domini Regis predictas galeas eis accommodandas eidem restituere teneantur. Que omnia et singula predicti sindici nomine ac vice dictarum Universitatum promiserunt solemni stipulatione interveniente dicto domino Rege Sicilie attendere et observare et se facturos et curaturos, quod quelibet dictarum Universitatum omnia et singula ratificabunt et approbabunt; iurantes ipsi sindici corporaliter prestitis sacramentis nomine Universitatum ipsarum et in animabus hominum ipsarum Universitatum ex potestate concessa eis a dictis Universitatibus omnia et singula suprascripta attendere et observare et non contravenire de iure vel de facto sub obligatione bonorum omnium Universitatum ipsarum. In cuius testimonium et predicti domini Regis Sicilie ac predictorum sindicorum nomine ac pro parte dictarum Universitatum cautelam preseus scriptum exinde confectum est per manus mei Notarii predicti Mathei Barabelli de Gaieta, eiusdem Curie actualis Notarii, meo signo signatum, et manu qui supra Judicum et infrascriptorum tertium subscriptionibus roboratum.

Matheus. Ego Bartholomeus de Straffis de Regio Magne Regie Curie Judex. Ego Jacobus de Udundo Magne Regie Curie Judex. Ego Johannes de Alvezo Vice Magister Justicie. Ego Thomas de Porta Juris eius Professor domini Regis Consiliarius et infra subscriptus Ego Joannes de Bragida testis.

(Ljubics, Monum. sp. hist. Slav. Merid. I. köt. 108. l.)