104. IV. László királynak parancsa Dénes szlavoniai bánhoz, hogy orvosát Gellért mestert a neki adományozott javak birtokába iktattassa. 1274.

Ladizlaus Dei gracia Rex Vngarie dilecto et fideli suo Dyonisio Bano tocius Sclauonie salutem et graciam plenam. Cum dominus Rex Bela avus noster, et dominus Rex Stephanus pater noster karissimus inclite memorie, quandam terram Castri nostri Zagrabiensis, Tornawa vocatam, prope Zagrabiam existentem, Magistro Gerardo, fideli fisico nostro contulerint, et nos contulerimus, prout in nostris literis inde confectis plenius poteris intueri; mandamus fidelitati vestre requirentes, quatenus ipsum Magistrum Gerardum in corporalem possessionem dicte terre velitis auctoritate nostra introducere, et introductum in eadem firmiter conservare; et post hec qualitatem, quantitatem ac cursus metarum dicte terre debeatis nobis in vestris litteris remandare, aliud non facturi pro nostra gracia pleniori. Cum id sie esse velimus, omnium Baronum nostrorum consilio mediante, eo maxime, quia idem Magister Gerardus nobis servivit fideliter et servit sicut scitis. Datum sub castro Zolounuk, in crastino Beati Andree Apostoli.

(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 173. l.)