102. IV. László királynak a vasmegyei királyi íjászok birtokát tárgyazo adománya Herránd a királyné főtálnoka számára. 1274.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Erga Regiam Maiestatem parui meriti putaretur fidelitas, si remaneret infidelitas impunita; tunc enim elucescunt uirtutes, cum inuicem opponuntur, et uirtutes uicijs preferuntur. Proinde ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus poruenire: quod quia sagittarij Regales de Comitatu Castri Ferrei, prius cum Herrico quodam Bano Sclauonie, qui se tempore domini Stephani Serenissimi Regis Hungarie patris nostri karissimi ad Regem transtulerat Bohemorum, et demum cum eodem Herrico et filijs ac fautoribus suis, qui Ducem Andream fratrem nostrum karissimum rapere, et exercitum ducere contra Coronam Regiam, ac hastam dirigere contara personam nostram non sunt ueriti, infidelitatem manifestam, et crimen lese Maiestatis commiserunt; et specialiter in hoc, quia nacta temporis occasione cum hominibus Regis Bohemie se prodicionaliter immisscentes uastus fecerunt plurimos infra terminos Regni nostri: nos eosdem sagittarios a gracia nostre et fauore Regio propter tante infidelitatis notam finaliter excludentes, priuauimus eosdem in perpetuam infidelitatis ipsorum ignominiam terris eorum cultis et incultis, siluis, pratis, nemoribus, et omnibus alijs iuribus, que ante tempus huiusmodi infidelitatis commisse in Comitatu Castri Ferrei tenuerunt, sine spe ad illam vllo vnquam tempore redeundi. Et quia equitati congruit, et est consentaneum racioni, ut iusti laboribus impiorum perfruantur; nos commendabilem fidelitatem et grata obsequia Herrandi Magistri Dapiferorum domine Regine consortis nostre karissime et Comitis Borsiensis et de Semptey, quibus tam nostro quam predecessorum nostrorum Illustrium Regum Hungarie tempore studuit ut fideliter sic et laudabiliter famulari, attendentes, totam terram, et omnia alia jura sagittariorum eorundem in metis prioribus et antiquis, de Baronum nostrorum consilio, eidem Magistro Herrando, et per eum suis heredibus, heredumque suorum imposterum successoribus, de manu nostra contulimus irreuocabiliter perpetuo possidenda; inhibentes, ne ijdem sagittarij aut eorum posteri ullo unquam tempore regressum habere ualeant ad terram prenotatam. Ut igitur huius collacionis nostre series robur perpetue firmitatis obtineat, nec ullo unquam tempore retractari valeat, aut in irritum quomodolibet reuocari; presentes ipsi Magistro Herrando concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi, eiusdemque loci Comitis Perpetui, Prepositi Budensis et aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini MşCCş septuagesimo quarto, quarto nonas Decembris, Indiccione secunda, Regni autem nostri anno secundo. Venerabilibus patribus Stephano Colocensi, Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Job Quinqueecclesiensi, Philippo Wacyensi aule domine Regine consortis nostre karissime Cancellario, Paulo Wesprimiensi aule nostre Cancellario, Thymoteo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dionisio Jauriensi, et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Rolando Palatino Judice Comanorum, Lodomerio Waradiensi, Dionisio Bano tocius Sclauonie; Matheo Woywoda Transsiluano et Comite de Zonuk, Egidio Magistro Tauarnicorum nostrorum, Nicolao Magistro Dapiferorum nostrorum Comite Musuniensi, Chepano Magistro Pincernerum, Petro Magistro Agasonum nostrorum Comite Zulgageurensi, Petro Comite Supruniensi et Symigiensi, Philippo Comite Castri Ferrei, Dedalo Comite Zaladiensi, et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét a zöld-vörös selyemzsinóron függ; a főmélt. herczeg Eszterházy család levéltárában.)