097. IV. László királynak Sahi Péter birtokát tárgyazó adománya Kueskuthi György comes számára. 1274.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus quibus presentes ostendentur salutem in omnium saluatore. Mansuetudinis Regie erga eos maxime munificenciam aperimus, quorum sudoribus bellicis Regni gloria resplendesscit, et proteruitas deprimitur reproborum. Ad vniuersorum igitur noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire; quad cum Petrus de Sah infidelitis flagicium commisisset, se de Regno Vngarie cum filio suo Wolfer nomine, et Ek fratre suo ad Regem Boemie transferendo, et militibus de Fredberck se sociauerant uastum in Vngariam faciendo; Comes Georgius de Kueskuth innate 104fidelitatis feruore et dulcedine natalis patrie nehemencius inuitatus pro patria dimicare, eidem Petro ac societati sue in partibus Vngarie depredari uolentibus restitit manu forti, ipsumque Petrum de Sah armis deiectum bellicis captiuauit. Et quia dignum fuit, ut a Regni nostri gremio idem Petrus et frater ac filius eius nullum consequerentur commodum, quod nisi sunt multipliciter inpugnare; dominus Stephanus pater noster clare memorie terram eorundem et locum castri, quam et quem habebant in Vngaria, in refrigerium et solacium fidelitatis inpense per Georgium Comitem ipsi Georgio, et per eum suir heredibus, heredumque suorum successoribus iure perpetuo contulit possidendam, in ipsorum possessionem per Magistrum Gregorium Comitem Castri Ferrei eundem faciendo introduci nullo contradictore penitus existente. Nos itaque, qui fidelium nostrorum actibus felicibus gloriamur, et eorum sudores benignitatis linteo satagimus refouere, quorum ministerio Regni negocia celesti numine prosperantur; ipsius patris nostri vestigiis inherentes, collacionem seu donacionem prefatam ratam et gratam habentes, iuxta continenciam litterarum domini patris nostri exinde confectarum in eternam rei memoriam auctoritate presencium ad peticionem eiusdem Georgij Comitis sub antiquis suis metis et terminis duximus confirmandam. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes litteras concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi, Prepositi Budensis, aule nostre ViceCancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini MşCCşLXXş quarto, Regni autem nostri anno secundo. Venerabilibus patribus Stephano Colochensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopus; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Paulo Vesprimiensi aule nostre Cancellario, Phylippo Vaciensi aule domine Regine karissime consortis nostre Cancellario, Lodomerio Waradiensi, Thymotheo Zagrabiensi, Dionisio Jauriensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Dionisio Palatino Comite de Oclych et Judice Cumanorum; Herrico Bano tocius Sclauonie; Nicolao Woywoda Transiluano Comite de Zonuk; Iwachino Magistro Thawarnicorum nostrorum Comite de Plys; Nicolao Judice Curie nostre Comite de Guechke; Paulo 105Bano de Zeurino, Reynoldo Magistro Dapiferorum nostrorum Comite Zulgageuriensi, Herbordo Magistro Agasonum nostrorum Comite de Barana; Nicolao Magistro Pincernarum nostrarum; Johanne Supruniensi, Gregorio Comite Castri Ferrei; Moys Magistro Thawarnicorum domine Regine karissime consortis nostre Comite Symigiensi, Dedalo Comite Zaladiensi; et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét sárga-zöld selyemzsinóron függ; a főmélt. herczeg Batthyáni család levéltárában.)