090. IV. László királynak Szent mihály helységet tárgyazó adománya Lőrincz comes, Péternek fia számára. 1274.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Regie benignitatis sublimitas recto pensans libramine merita singulorum, et maxime illorum, quos sicut generosi sanguinis alta nibilitas, et morum ignata probitas, sic et approbate fidelitatis constancia ac strenuorum actuum experiencia erfficiunt digniores, dum eos 89digne retribucionis beneficio refocillat, dum eis largitur quod merentur, multorum mentes ad fidelitatis florem excitat, et ad benemerendi studia fideliter obsequentibus prebet exemplum, et prestat operosam fiduciam seruiendi. Hoc igitur pensantes ex animo, noticie cunctorum declaramus, quod cum Comes Laurencius filius Petri dilectus et fidelis noster tam predecessorum nostrorum Regum temporibus, quam nostris in omnibus Regni expedicionibus multa grata et diuersa fidelitatis obsequia laudabiliter inpendisset, dubijs se fortune casibus et mille in pericula submittendo, sudores bellicos et wlnera letalia sustiendo; specialiter autem in conflictu, quem cum Henrico, Joachino et alijs eorum sequacibus, Regni nostri infidelibus, qui collectis suis complicibus, vexillis eleuatis contra Coronam Regiam ausu temerario uenire attemptauerant, pugnaturi apud montem Bukensomla vocatum habuimus; in quo quidem conflictu idem Henricus, primipilarius exercitus eorundem infidelium, morte miserabili per nostros fideles extitit interemptus: idem Comes Laurencius actus exhibuisset strenuos viriliter dimicando, et plures in aduersa acie debellando. Nos qui ex officio susscepti regiminis nostri metiri debemus merita singulorum, et vnicuique iuxta sui meriti quantitatem respondere donatiuis, vt alij respecto eo ad fidelitatis opera forcius accendantur, ipsius Comitis Laurencij seruicia meritoria in cordis nostri reuoluentes armariolo, volentesque ipsum bono quolibet refouere, licet maioribus dignus haberetur: quandam possessionem Scenmihal vocatam, in Comitatu Ferei Castri existentem, quam idem Comes Laurencius olim ex collacione Regia possidebat, et postmodum ab eodem fuerat indebite alienata, reddidimus et restituimus eidem Comiti Laurencio et suis heredibus heredumque successoribus perpetuo et irreuocabiliter possidendam, cum omnibus pertinencijs et suis vtilitatibus vniuersis, prout idem primitus dinoscitur tenuisse. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi, Perpetuique Comitis loci eiusdem, Prepositi Budensis, aule nostre ViceCancellarij, dilecti ac fidelis nostri, anno Domini millesimo CCş septuagesimo quarto, secundo kalendas Octobris, 90Regni autem nostri anno tercio. Venerabilibus patribus Stephano Colocensi, et Johanne Spalatensi Archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Phillipo Waciensi aule domine Regine Cancellario, Paulo Wesprimiensi aule nostre Cancellario, Tymoteo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dionisio Jauriensi et Petro Transsyluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus Rolando Palatino et Judice Comanorum, Dionisio Bano tocius Sclauonie, Matheo Woyuoda Transsyluano Comite de Zonuk, Erney Judice Curie nostre, Comite de Zathmar; Edigio Magistro Tawarnicorum nostrorum, Nicolao Magistro Pincernarum nostrorum, Petro Magistro Agasonum nostrorum Comite Zolgageuriensi; et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.

(Robert Károly királynak 1324. »secundo ydus Maij« Magister Johannes filius Laurencij dicti de Sopronio suo, item Magistrorum Jacobi et Petri vterinorum fratrum eius, ac Petri filij Nicolai fratris ipsorum nomine« kérésére kiadott megerősítő privilegiumából, a budai királyi kamarai levéltárban.)