071. A vasvári káptalan jelentése V. István királyhoz, hogy Saari Pál comes több birtokot erőszakosan elfoglalt, melyekre Barnabás comes Geregének fia igényt tart. 1270–1272.

Excellentissimo domino suo St. Dei gracia Illustri Regi Hungarie Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis de Castro Ferreo inclinacionem et oraciones in Deo debitas ac deuotas. Serenitatis Vestre litteras nobis destinastis, in quibus uidimus contineri, quod Comes Barnabas filius Gerege sua uobis conquestione demonstrasset, vt Comes Paulus filius Sech de Saar de possessionibus suis in concambium per eundem mediantibus nostris litteris sibi datis, Fanchka, Kuzepfolu, Gykynus, Pinche et Pozuba uocatis excludens expulisset, et usumfructum ipsarum possessionum antedicto tempore ipse Paulus Comes perciperet potencialiter in ipsius preiudicium; super quo precipiebatis nobis, ut unum ex nobis uirum ydoneum atque iustum cum Paulo nepote Kathuna homine uestro ad sciendam et inquirendam ipsius rei ueritatem mitteremus. Verum cum Uestris preceptis et mandatis obedire debeamus, ut tenemur, unum ex nobis de senioribus Capituli nostri, virum utique iustum, cum dicto homine uestro transmisimus ad ipsius rei ueritatem requirendam. Qui demum ad nos reuersi, requisiti recitarunt, quod ipsas possessiones uidissent sub potestate dicti Comitis Pauli vniuersaliter constitutas, et sciuissent a uicinis et commetaneis possessionem earundem, prefatum Comitem Barnabam de dictis possessionibus dudum potencialiter exclusum et expulsum per eundem. Datum in octauis Sancti Regis Stephani.

(A győri káptalannak 1281-ki átiratából, mint alább, a budai királyi kamarai levéltárban.)