035. Hodus zágrábi főispánnak Pzerich helységet tárgyazó itélete Timoté zágrábi püspök s Abraham moruchai comes és a Glavnichai várnak több jobbágyai és várnépei közt. 1270.

Nos Hodus Comes Zagrabiensis significamus quibus expedit memorie commendantes presencium per tenorem, quod cum questio esset suborta inter venerabilem patrem dominum Thimotheum Episcopum Zagrabiensem ex parte una, et Abram Comitem de Moroucha, iobagiones Castri et castrenses de Glaunicha, videlicet Berwey, Nerad, Myko, Seelk, Wlkozlou, Zlobysa, Paulus, Joseph, Drugan, Wlchyna, Vechezlou, Gurga, Prouoneg, Paulum, Hrenco, Stephanum, Borych, Matheico, Pauco, Zouidrug, Coporto, Petrum, Vulchylo, Zlobyna, Petrus, Martin, filium Dragchyn et Zlobizlaum ex altera, super terra Pzerych vocata, quam idem dominus Episcopus dicebat esse occupatam per dictum Abram Comitem, iobagiones Castri et castrenses de Glaunycha; et huiusmodi questio coram nobis fuisset inter partes diucius ventilata; nos, volentes parcium laboribus consulere et expensis, decrevimus, ut prefate questionis contencio amicabiliter ordinacione proborum nostrorum decidatur. Tandem partes ex nostra permissione et inductu in arbitrium proborum virorum hinc inde communiter electorum, scilicet Gabriani Comitis et Petri capitosi ex parte dicti domini Episcopi nominatorum, et Iwan Comitis filii Irizlaii, ex parte Abram Comitis de Moroucha iobagionumque Castri et castrensium nominati et assumpti ex altera, compromiserunt pari voluntate et consensu. Per quos arbitros, arbitratores seu amicabiles compositores taliter exstitit diffinitum: quod ex parte dicti domini Episcopi debeant statui octo persone de Capitulo Zagrabiensi, de quibus quatuor persone assummi debeant ad prestandum 37huiusmodi iuramentum per dictum Abram Comitem de Moroucha, iobagiones Castri et castrenses, quod sepedicta terre fuerit domini Episcopi Zagrabiensis, et quod semper spectaverit ad eundem. Que quidem quatuor persone nominate per eosdem, scilicet Magister Petrus Archidiaconus Zagrabiensis, Magister Mychael Prepositus Chasmensis, Stephanus Archidiaconus de Guerthe, et Crachynus Cantor Ecclesie Zagrabiensis, iurare debeant super eo videlicet: quod prenotata terra, ut premisimus, semper fuerit domini Episcopi, et spectaverit ad eundem. Qui tercio die post festum Sancti Regis Stephani coram hominibus nostris Petro filio Bogdazlou, et Laztych filio Drugan, ad recipiendum iuramentum eorumdem per nos deputatis iuraverunt. Nos itaque tali iuramento recepto, et rei veritate deducta in lucem, ut finis ipsi questioni imponatur, ad reambulandam et restituendam terram superius nominatam dicto domino Episcopo dedimus et assignavimus homines nostros fidedignos: Petrum scilicet filium Bogdozlo, Laztych filium Drugan pristaldum terrestrem, cum Petrus Comite filio Petrilo, perpreceptorem de Chychan, et Gyurg filium Drask, perpreceptorem de Sancto Martino pro testimonio destinatis. Qui ad nos redeuntes retulerunt, quod sepedictam terram convocatis vicinis et commetaneis reambulantes et certis metis distinguentes, contradictoribus aliquibus non extantibus, dicto domino Episcopo restiuerunt. Cuius terre prima meta incipit a meridie ubi fluvius Pzerych defluit in fontem Zelue vocatum, et in eodem fluvio Pzerych ascendens versus septemtrionem pervenit ad unum pontem, qui est super eundem fluvium Pzerich, ibique est meta terrea; deinde procedens superius in eodem fluvio venit ad unam viam, que pertransit eundem fluvium, et tendit versus orientem; inde procedens ad unum lapidem per viam memoratam, venit ad duas arbores nucum, et pertransiens easdem arbores ascendit ad montem ubique iungitur terre dicti domini Episcopi Zagrabiensis de qua iidem iobagiones Castri et castrenses occupaverant. Nos itaque inducti premissis racionibus pretactam terram dicto domino Episcopo et per eum suis successoribus sentencialiter duximus restituendam et reddendam, parti adverse super ipsa terra perpetuum silencium imponentes. Datum 38Zagrabie in festo Sancti Egidii Confessoris anno ab Incarnacione Domini MCCLXX.

(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrab. I. köt. 134. l.)