034. Joakim szlavoniai bán megerősíti Hodus zágrábi főispánnak a zágrábi püspök s Ábrahám moruchai comes és érdektársai közt hozott itéletét. 1270.

Nos Joachimus Banus tocius Sclauonie significamus quibus expedit universis presencium per tenorem, quod cum venerabilis pater dominus Thimotheus Episcopus Zagrabiensis fecerit nobis offerri processum seu sentenciam Hodus Comitis nostri Zagrabiensis, dilecti et fidelis nobis, in eiusdem litteris comprehensum et inclusum, habitum inter ipsum ex parte una, Abram Comitem de Moroucha, iobagiones castri et castrenses de Glaunycha ex altera, super terra Pzerych vocata, super qua lis inter ipsos vertebatur, petens, ut sentenciam et indicium dicti iudicis nostri, nostris litteris stabilibus muniremus. Cuius litterarum tenor talis est:

Nos Hodus stb. (következik Hodus zágrábi főispánnak 1270-ki itéletlevele, mint alább 35. sz. a.)

Nos itaque attendentes iuris ordinem in ipso facto esse servatum, processimus, seu sentenciam iudicis nostri prenominati litteris eiusdum non cancellatis, non viciatis, nec in aliqua sui parte diminutis de verbo ad verbum litteris nostris insertis ratificantes, ymmo ratum et firmum habentes duximus confirmandum. Datum et actum Zagrabie quinta feria proxima post festum Sancti Egidii confessoris anno Domini MCC septuagesimo.

(Tkalcsics, Monum, hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 155. l.)