449. A keresztesek új-udvari konventjének bizonyságlevele, hogy Bakolnuki Moys mester Bakolnukban lévő két szőllőt Izsépnek és Geletiének zalamegyei várjobbágyoknak átengedte. 1270.

Nos frater Albertus Preceptor Domus Hospitalis de Noua Curia memorie commendantes significamus vniuersis, quod constitutis coram nobis Magistro Moys filio Petri de Bakolnuk ab vna parte, Ysep filio Vrban et Gelechie filio Zegun jobagionibus Castri Zaladiensis de eadem Balolnuk ab altera, idem Moys uiua uoce confessus est, se se reliquisse ac dimisisse illas duas vineas sitas in Bakolnuk in terra eorundem, pro quibus ipsos in causam atraxerat, Ysep et Gelechie supra dictis et ipsorum posteritatibus perpetualiter et pacifice possidendas. Que quidem vinee quodam per eosdem prefato Moys vendite fuerant, et postmodum ab eodem iusta empcione Ysep et Gelechie prefatis reuolute, prout partes oretenus affirmarunt. Quarum etenim vinearum vna, Ysep videlicet antedicti, que Cueszolen dicitur, iacet versus Woyuoda ad quandam vallem fagineam, habens vnum finem ad orientem, alterum vero ad occidentem; altera autem, scilicet vinea euisdem Gelethie iacet infra Scekfa inter duas vias, cuius finis vnus protenditur ad meridiem, et alius ad aquilonem. Hoc adiecto, quod si fratres memorati Moys, aut ipsorum successores, Ysup et Gelechie prenotatos racione prescriptarum vinearum impetere attemptauerint, idem Moys aut ipsius heredes tenentur ipsos in causis omnibus expedire. In cuius rei memoriam et munimen perpetuum ad peticionem parcium presentes concessimus litteras sigilli nostri minimine roboratas. Datum anno gracie M °CC° septuagesimo.

(XIV. századi másolat a budai kir. kamarai levéltárban.)