432. IV. Kelemen pápa a magyarországi rendeknek, a tizedeket tárgyazó, s az egyházra nézve hátrányos intézkedését semmisnek nyilatkoztatja. 1269.

Nos Philippus Dei gracia Strigoniensis, Stephanus Colocensis Archiepiscopi, Lampertus Agriensis, Paulus Vesprimiensis, Philippus Vaciensis, Lodomerius Waradiensis Episcopi, significamus quibus expedit omnibus presencium per tenorem: Nos et omnes Episcopos Regni Vngarie recepisse litteras Apostolicas sub hac forma:

Clemens Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis et dilectis filiis ceteris prelatis Regni Vngarie salutem et Apostolicam benediccionem. Inter ceteras dotes graciarum ubertate plenas et fecundas, in quibus superna disposicio voluit Ecclesias honorari, dotavit eas beneficio libertatis, cuius privilegium eo potius affectamus in suo vigore persistere, quo in eius lesione si qua referri sibi contingeret, durius gravaremur. Ad hec igitur, sicut expedit, animum convertentes, id, quod sicut ad nostrum pervenit auditum, Barones et alii nobiles dicti Regni, Divine legis institucionem pervertere non verentes in preiudicium libertatis ecclesiastice duxerant statuendum, videlicet: ut decime non solverentur Ecclesiis iuxta morem et ipsius Regni consuetudinem pacifice diutius observatam: et carissimi in Christo filii nostri Bela et Stephanus, Vngarie Reges illustres auctoritte Regia confirmarant, corporali prestito iuramento, quod illud observarent et facerent a suis subditis observari; omnino irritum et innane decernimus, dictum iuramentum temerarium reputantes, et ipsos Reges decernentes ad observacionem ipsius aliquatenus non teneri. Quocirca, prout nostrum nos hortatur officium vobis per Apostolica scripta firmiter precipiendo mandamus, quatenus vos universi et singuli circa tuicionem libertatis ecclesiastice ac defensionem iurium ecclesiasticorum sollicite vigilantes, latas seu ferendas propter hoc a nobis comuniter vel divisim excommunicacionis vel interdicti seu quascunque sententias inviolabiter observetis, et faciatis alterutras sententias, quantum in vobis fuerit, observari, et Ecclesias vobis subiectas, et clericos earumdem prout ad vestrum spectat officium in suis iuribus et libertatibus defendatis. Decimas nichilominus eisdem Ecclesiis iuxta morem et consuetudinem patrie debitas ab ipsarum Ecclesiarum parochianis exigere nullatenus obmittentes, non obstante aliquo statuto contrario a laicis super hec edito, litteris Regum Regni Vngarie ac Regum eorumdem iuratorum prestatione vallato. Preces igitur et mandatum apostolicum super hiis taliter adimplere curetis, quod vos de negligencia redargui sed de sollicitudine commendari potius valeatis. Pro certo scituri, quod si secus per vos fieri contingeret, defectus vester posset in penam et sipendium redundare. Datum Viterbii VIII. kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno quarto.

(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 143. l.)