409. Roland szlavoniai bánnak a zseleni vendégek tizedeit tárgyazó itéletlevele a zágrábi egyház számára. 1267.

Rolandus Banus tocius Sclauonie omnibus presens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Universitati tam presencium quam posterorum harum serie declaramus: quod cum Magister Petrus dictus Pulcher, Decanus Ecclesie Zagrabiensis, universos populos seu hospites in Selen ad Banatum pertinentes, super facto decimarum ad nostram presenciam evocasset, proponebat contra eos, quod decimas suas cum capeciis in frugibus, et alia minuta earumdem in suis speciebus solvere tenerentur. Contra quem iidem populi seu hospites respondebant tali modo: quod nunquam decimas suas solvissent cum capeciis, nec alia minuta ipsarum in suis speciebus, sed in denariis solvere tenerentur et solvissent usque modo. Nos autem auditis parcium proposicionibus, unacum nobilibus Regni Sclauonie, adiudicavimus tali modo: quod idem Magister Petrus Decanus, videlicet cum Magistro Archidiacono Zagrabiensi, Magistro Petro Preposito Chasmensi, et Magistro Benedicto Archidiacono de Gerche, in monasterio Sancti Regis Stephani prestaret sacramentum super eo, quod predicti populi seu hospites decimas suas semper in capeciis, et alia minuta in suis speciebus persolvissent. Adveniente itqque die sacramenti, cum Magistri prenotali sacramentum prestare voluissent, iidem populi seu hospites de Selen sacramentum eorumdem recipere noluerunt, assumentes in ipso loco iuramenti presentibus Inus Zagrabiensi et Michaele de — — ca tunc temporis Comitibus, sieut per ipsos nobis constitit, decimas suas de cetero in capeciis, et omnia minuta earumdem in suis speciebus soluturas Capitulo Zagrabi ensi. In cuius rei testimonium perpetuamque stabilitatem, presentes concessimus sigilli nostri minimine roboratas. Datum Zagrabie, feria tercia post dominicam Ramis palmarum proxima anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo sexagesimo septimo.

(Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 136. 1.)