406. IV. Béla király megerősíti II. Endre király privilegiumát, melylyel a borsmonostrai apátságnak javai szőllőjövedelmét adományozta. 1267.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod ... Abbas et fratres Conuentus Montis Sancte Marie Ordinis Cystereiensis ad nostram accedentes presenciam exhibuerunt nobis priuilegium felicis recordacionis Regis Andree karissimi patris nostri, in quibus expresse vidimus contineri, quod idem Rex Andreas pater noster contulerat iam dicto Monasterio omnes cybriones de Menhart, de Laztoy, de Nyksa, de Prezyna, et aliorum populorum eorundem, petentes cum instancia, vt collacionem ipsorum cybrionum per dictum patrem nostrum factam nostro dignaremur priuilegio confirmare. Et licet in ipso priuilegio patris nostri inspeximus, eosdem cybriones dicto Abbati et fratribus suis esse collatos per eundem; tamen quia nobis super hoc, vtrum fuerint ijdem fratres in pacifica percepcione seu possessione eorundem cybrionum veritas non constabat; fideli nostro Herbordo Comiti filio Osl, vt in fide Deo et nobis debita sciret et videret, si ipsos cybriones dicti fratres perceperunt et pecipiunt pacifice, et nobis reseriberet, nostris dedimus litteris in mandatis. Qui idem nobis rescripsit in fide Deo debita et honore: quod ijdem Abbas et fratres ipsos cybriones a tempore collacionis facte per dictum patrem nostrum semper pacifice perceperunt, et percipiunt, ac sunt in pacifica possessione corundem. Nos igitur, quia sic fuimus certificati de eisdem, volentes Abbatem et fratres memoratos dictos cybriones prediorum suorum de cetero possidere pacifice et quiete, nec per aliquem super ipsis perturbari, collacionem eorundem cybrionum per predictum patrem nostrum factam, ad instanciam et peticionem Abbatis et fratrum predictorum auctoritate presencium duximus confirmandam. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem prenotatis Abbati et fratribus presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasij Prepositi Albensis Ecclesie, aule nostre ViceCancellarij dilecti et fidelis nostri anno ab Incarnacione Domini M °CC° sexagesimo septimo, Regni autem nostri anno trigesimo tercio.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a király kettős pecsétje függ; a budai kir. kamarai levéltárban. Sok hibával kiadva Fejérnél Cod. Dipl. IV. köt. 3. rész 398. Lap.)