373. A pozségai káptalannak bizonyságlevele, hogy Mark comes bizonyos földet eladott Chehnek. 1263.

Capitulum Ecclesie Beati Petri de Posega omnibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Noticie singulorum volumus declarare, quod constitutis coram nobis Mark Comite ex una parte, ex altera vero Cheh terram tenente domine Regine, confessus est se dictus Mark Comes coram nobis, terram suam, quam de Dras terram tenente precio comparauerat, pro eo quod ipsa terra erat contigua terre dicti Cheh, et magis ipsi Cheh precio comparari congruebat, quam alteri alicui, supra dicto Cheh dicto Dras presente pro quinque marcis argenti integraliter ad se receptis vendidisse sub eisdem metis et terminis distinctam et circumcinctam, quibus a supra dicto Dras precio comparauerat, in perpetuum pacifice et quiete possidendam. Sed quia Cheh prememoratus sub tali estimacione, qua Mark Comes de Dras emerat, noluit precio comparare; pro maioris (így) rei cautela hy nobiles, videlicet Thomas filius Chepani, Halen terram tenens, Georgius et Helias Vice Comites de Posaga, ad ipsam terram estimandam sunt destinati; qui postmodum inde reuertentes dictam terram pro quinque marcis argenti esse estimatam presente ibidem dicto Dras nobis retulerunt. Cuias terre prima meta a parte occidntali incipiendo est iuxta quendam potok, qui wlgariter Scorinpotok nominatur, et ibi habetur narfa pro meta; inde uero uersus orientem exit eundem potok, et transit quandam viam, ubi prope eandem viam terminatur ad metam terream; abhinc uero recte procedendo descendit ad bicfa, que arbor in siccam vallem habetur pro meta, et per eandem vallem inferius descendendo cadit in riuum Cohinnich; et transiens eundem riuum ascendit ad arborem que wlgo harastfa uocatur, sub qua est meta terrea; inde uero superius ascendendo transiens quoddam berch descendit ad gurtanfa, sub qua est meta terrea; inde uero descendens cadit ad Sciuinnecpotok; abhinc per eundem potok superius parum ascendendo exit eundem potok, et dirigitur ad magnam bicfa, sub qua est meta terrea; dein ascendit ad reketiafa, sub qua est meta terrea; inde uero versus meridiem transit quandam viam, et prope eandem viam sub harastfa habetur meta terra; inde uero vadit ad aliam harastfa, sub qua est meta terrea; abhinc vero descendens cadit in siccam vallem, et per eandem vallem descendit ad siluam Zaua, et eandem siluam versus occidentem recte transieus cadit in riuum Cohinnich et per eundem riuum versus septemtrionem superius ascendendo cadens in quandam siccam vallem reflecitur versus occidentem, et per eandem vallem dirigitur ad narfa, sub qua est meta terrea; inde uero descendens in Seorinpotok antedictum reflectitur versus septemtrionem, et tenet eundem potok donec peruenit ad promam metam, que sub narfa antedicta habetur. In cuius rei memoriam et certi tudinem pleniorem litteras presentes nostri sigilli munimine ad instanciam dicti Mark Comitis supradicto Cheh contulimus roboratas. Actum anno gracie M °CC° sexagesimo tercio.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét vörös-zöld-sárga selyemzsinóron függ; a budai királyi kamarai levéltárnak Zágrábban lévő részében.)